Quantum redactiones paginae "Mantinea" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
* Circa [[385 a.C.n.]] [[Agesipolis I (rex Spartae)|Agesipolis]] Pausaniae filius, [[Reges Spartae|rex Spartae]], Mantineam cepit et incolas in vicos disseminavit ut vigor civitatis minueretur<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell]].'' V.2.4-7.</ref>.
* Post [[Pugna Leuctrica|Leuctricam pugnam]] ([[371 a.C.n.]]) Thebani victores reditum incolarum et urbis restitutionem comprobaverunt<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell]].'' VI.5.5.</ref>.
* Mox tamen Thebanorum hegemoniam aegre ferentes Mantinenses ad Lacedaemonios rursus transfugerunt<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell]].'' VII.1.23-24..</ref> atque quamquam ceterae Arcadiae civitates societatem cum Epaminonda inierant soli defecerunt atque partes Lacedaemoniorum et Atheniensium secuti in eorum acie [[Pugna apud Mantineam (362 a.C.n.)|anno 362 a.C.n.]] pugnaverunt.
* Circa [[235 a.C.n.|235]] [[Foedus Achaicum|foedus Achaicum]] inierunt
* Anno [[222 a.C.n.]] cum iam ab Achaeis deficere conarentur Mantinenses in hostium potestatem venerunt. Nam [[Antigonus Doson]] Macedonum rex (vel potius [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippi V]] tutor) et [[Aratos Sicyonensis]], strategus foederis Achaici, urbem ceperunt cuius nomen in Antigoneium tum mutatum est et ipsi in Foedus Achaicum redintegrati sunt.