Quantum redactiones paginae "Apologus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Apologus'''<ref>[https://books.google.be/books?vid=GENT900000084789 Aesopi... apologi, 1521]; "Aesopicorum apologorum" ([https://books.google.ru/books?id=X_tXAAAAcAA in editione Quintiliani, Parisiis 1549], p. 79), etc.</ref> est [[fabula]]rum genus, [[narratio|narratiuncula]] ficta et fabulosa, ea praesertim, in qua [[animal]]ia rationis expertia, et [[planta]]e loquentes inducuntur, quales sunt fabellae [[Aesopus|Aesopi]], [[Phaedrus|Phaedri]], etc., ex quibus aliquod vitae [[praeceptum]] eruitur. Differt a fabula, quae proprie [[mythos]] dicitur; fere autem possibilia et verisimilia continet, qualia sunt hominum ac deorum facta. Ita porro se habent inter se, ut omnis apologus fabula dici possit, non tamen contra. Nam [[poësis epica|epopeia]], verbi gratia, [[tragoedia]], [[comoedia]] apologi dici non possunt. Itaque fabula est nomen tum generis, tum speciei; apologus speciei tantum. Dictus est ex {{lang|grc|ἀπὸ}} "ab", et {{lang|grc|λέγειν}} "dicere", quia in huiusmodi fabulis aliud significari volumus, ac ipsa sonat narratio, et ab illo, quem habent, sensu ad alium traducere: vel dictus est, quasi λόγος ἀπὸ λόγου, quia aliud aperte dicit, aliud innuit.<ref>{{Forcellini}}</ref>
 
Auctores clarissimi sunt Graecus [[Aesopus]], Romanus [[Phaedrus]], propius nobis Gallicus [[Ioannes de La Fontaine]], Russicus [[Ioannes Krylov]]. In [[litterae Sanscritae|litteris Sanscritis]] sunt duae apologorum collectiones: [[Hitopadeśa]] vel ''Consilia amicalia'' et [[Pancatatra]] vel ''Quinque regulae.'' Collectio apologorum [[Lingua Armenia|Armenica]] est ''[[Աղվեսագիրք|Liber vulpis]]''. [[Parabolae (Iesus)|Parabolae]] Iesu etiam apologi dici possunt.
 
Alii apologi [[mores]] docent, alii sunt [[satura]]e, sensu latiore.