Quantum redactiones paginae "Flavus" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
 
== De aliis vocibus 'flavum' significantibus ==
Multa sunt adiectiva colorem flavum significantia, quae ab appellativis rem aliquam flavam indicantibus ducta sunt, sicut ''[[aureus]]'' ab [[aurum|auro]], ''croceus'' a [[crocus sativus|croco]], ''melleus'' a [[mel]]le, etc.
 
Color flavus in multis [[linguae Indoeuropaeae|linguis Indoeuropaeis]] vocibus appellatur a radice [[lingua Protoindoeuropaea|IE]] *''ģ<sup>h</sup>el-'' 'fulgere' ductis, sicut *''ģ<sup>h</sup>el-wo-s'' > [[lingua Protogermanica|PGm]] *''gelwaz'', unde variis mutationibus factis [[lingua Theodisca|Theod.]] ''gelb'', [[lingua Batava|Bat.]] ''geel'', [[lingua Suecica|Suec.]] ''gul'', nec non [[lingua Anglica|Angl.]] ''yellow''. Sic etiam ab IE *''ģ<sup>h</sup>elwo'' per ordinarias mutationes [[phonologia|phonologicas]] Lat. '''''helvus''''' ductum est, quae quidem vox, quamquam 'flavum', vel potius colorem medium inter rubrum et album, significat, ad [[bos taurus|boum]] tantum colorem refertur.<ref>[[Marcus Terentius Varro|Varro]] ''[[De re rustica (Varro)|Rust.]]'' 2.5.9; cf. [[Sextus Pompeius Festus|Fest.]], p. 88 Lindsay: "'''Helvacea''' genus ornamenti Lydii, dictum a colore boum, qui est inter rufum et album, appellaturque helvus."</ref> Vox comparabilis est '''''[[gilvus''']]'' adiectivum mutuatum a dialecto quadam Gallo-Celtica, quae hanc vocem ab eadem forma primaria IE *''ģ<sup>h</sup>el-wo-s'' suam fecit. Colorem quidem flavo similem significat etiam haec vox, sed de [[equus|equis]] tantum dicitur.<ref>[[Marcus Terentius Varro|Varro]] ''[[Saturae Menippeae (Varro)|Men.]]'' 358.2; [[Publius Vergilius Maro|Verg.]] ''[[Georgica|Georg.]]'' 3-83.</ref>
 
== Notae ==