Quantum redactiones paginae "Petrus Cornellius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Filius administratoris in aquis saltibusque iurisprudentiae studebat in advocati munus renuntiaturus. Opus iuvenile »Mélite« (1629) consequebantur »Clitandre« et »La Veuve«; drama hoc cardinalem [[Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus|Richelaeus]] attentum fecit, qui Petrum Corneille poetam aulicam instituit cum emeritorio. Eventus infelix tragoediae secundum [[Seneca]]m [[Euripides|Euripidem]]que confectae provocat reditum ad comoedias. Pepigit lusum scurrilem iocularemque »L'illusion comique«, qui annos triginta identidem dabatur. Opusculo »Cid«, cui exemplo fuit versio Hispanica [[gulielmus de Castro|Gulielmi de Castro]], anno 1636 vel irrisores criticosque suos mirabundos fecit. Francogalli enim id momentum principio litteraturm suarum aurearum esse dicunt.
 
Eodem fere valore sunt tragoediae historicae »Horace« (1640), »Cinna« (1640) et »Polyeucte« (1643); characterum comoedia »Le Menteur« (1642, secundum opus [[ioannes Rodericus de Alarcón|Ioannis Roderici de Alarcón]])) a Francogallis fons comoediarum superiorum putatur, quamquam ibi (ut et apud »Suite du Menteur« (1643, secundum Lope) errores nonnullos iuveniles iteravit. Eiusdem periodi sunt adhuc »La mort de Pompée« (1642), »Rodogune« (1641), »Théodore« (1645), »Héraclius« (1647), »Andromède« (1650), »Don Sanche d'Aragon« (1650), »Nicomède« (1651) et »Pertharite« (1652). Gloria scriptoris autem sensim decrescebat et dramate novissimo repudiato theatra minoris aestimabat et vacabat ad interpretationes conficiendas. Itaque [[Thomas a Kempis|Thomae a Kempis]] translationem finire potuit.
 
Cum autem [[Molière]] eiusdem turba histrionum et maecenates velut [[Nicolaus Fouquet]] decisiones a theatro abstinendi valde maererent, Petrus Corneille ad scaenas rediit. Tamen plausum est solummodo operibus »Oedipe« (1659), »Sertorius« (1662) et »Othon« (1664); alia opera autem (»La toison d'or«, »Sophonisbe«, »Agésilas«, »Attila«, »Tite et Bérénice«, »Psyché«, »Pulchérie« et »Suréna«, 1674) ingenia pristina intellegere non sinebant. In [[Academia Francica|Academiam Francicam]] anno 1647 cooptatus non ante annum 1662 cum familia et fratre Thoma [[Lutetia]]m commigravit.