Quantum redactiones paginae "Directorium (Francia)" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Directorium''' (Francogallice: ''Le Directoire'') [[res novae Francicae|Rerum novarum Francicarum]] ultima periodus fuit quae diebus inter 26 Octobris 1795 et 24 Decembris 1799 vigebat. Tunc summa potestas penes quinque collegas iacebat, quod aliis sequentibus directoriis exemplo fuit et imperium [[Conventio Nationalis|Conventionis Nationalis]] [[terroris Regimen|Terroris Regiminis]] abolivit [[maximilianus de Robespierre|Maximiliano de Robespierre]] decollato.
==Historia==
Postquam seditiones [[iacobini|Iacobinorum]] die 20 Maii 1795 et [[monarchia]]e fautorum die 5 Octobris 1795 extinctae sunt, quinque viri ([[Paulus Barras]], [[Lazarus Nicolaus Carnot]], [[Stephanus Franciscus Le Tourneur]], [[Ludovicus Maria de Révellière-Lépeaux]], [[Ioannes Franciscus Reubell]]) statui regendo vocati sunt. Eis assistebant curiae duae, consilium Veterum et consilium Quingentorum. Politicae bellicosae fautum est, ut oeconomiae incrementum esset. Anno 1796 simul declarata est ingressio tam in Germanos quam in Italos. In Germania autem copiae duae, quae [[Rhenus|Rhenum]] transgressi erant, victae sunt: [[Ioannes Baptista Jourdan]] ab archiduce Austriaco [[Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austria|Carolo]] apud [[Amberg]]am (24.8.) et [[Herbipolis|Herbipolim]] (4.9.) superatus est et [[Ioannes Victor Maria Moreau]] in [[Alsatia]]m retrahi coactus est militibus multis pereuntibus.
 
Multo felicior autem [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleo Bonaparte]] in [[Italia]] fuit, unde annis 1796 et 1797 Austriacos depellere potuit. [[Langobardia]] nuncupata est [[Res Publica Transpadana]] et nonnullae [[roma|Romanae]] et [[mutina|Mutinenses]] provinciae [[Res Publica Cispadana]] fiebant. Omnes autem postea unificatae sunt nomine [[Res Publica Cisalpina|Rei publicae Cisalpinae]]. Cum Bonaparte [[Vindobona]]m attingere intenderet, die 7 Aprilis 1797 armisticium praeliminare [[Liupina]]e contractum est, cui secuta est [[Pax Campi Formii]]. [[Belgium]], terrae ad Rheni ripam sinistram et Langobardia Francis concessa sunt, cum Austria Venetias et nonnullas areas Germanicas nancisceretur. Gloria coronatus Napoleo Lutetiam ingressus est ubi Directorii status magis magisque vacillabat. Quamvis coniuratio [[communismus|communistica]] [[Franciscus Natalis Babeuf|Francisci Natalis Babeuf]] sisteretur et ductoribus nectaits mense Martio terminaretur, desiderium regis in populo crescere videbatur. Hinc rebellio die 4 Septembris 1797 facta est, qua directores duo (Carnot et Barthélemy) una cum senatoribus LII deportati sunt, et despotismus militaris incohatus est. Bonaparte sapiens imperium sibi statim assumere cessavit. Expeditione [[aegyptus|Aegyptiaca]] audacter gloriam augere maluit, cui eventus non tam felix fuit. Namque interim [[Russia]] cum [[Anglia]], Austria, principibus quibusdam Italicis et [[Turcae|Turcis]] novam coalitionem aetate anni 1789 inierat, quo Francos e Germania Meridiana et Italia fugare pote fuit. In Franciam ipsam ab exercitibus unitis invasum non est, quoniam [[Andreas Masséna]] in Helvetia obstabat et hostium retardationem efficiebat. Nihilominus vulgo Bonaparte salvator habebatur; copias suas in Aegypto deserens et [[forum Iulii|Fori Iulii]] appulsus iste homo die 9 Novembris 1799 Directorium deponere conatus est et novum regimen [[consulatus (Francia)|Consulatus]] instituit. Cuius fuit quietem internam et securitatem externam praestare.