Quantum redactiones paginae "Felix Faure" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
'''Felix Faure''' ([[Lutetia]]e natus die [[30 Ianuarii]] [[1841]] – ibidem repente obiit die [[16 Februarii]] [[1899]]) fuit [[vir publicus]] ac Praeses [[Francia|Rei Publicae Francicae]] a die [[17 Ianuarii]] [[1895]] usque ad [[mors|mortem]].
==Vita==
Filius [[charta parietalis|parietum exornatoris]] tiro apud coriarium [[Ambacia]]e fuit antequam [[Franciscopolis (Francia)|Franciscopoli]] institor fieret et tabernam coriaceorum propriam aperiret. Anno 1870 praefectus manipuli fuit et a [[leo Gambetta|Leone Gambetta]] in [[Anglia]]m missus est ut arma atque magnam missilium dirumpentium copiam emeret. [[bellum Germano-Francicum|Bello Germano-Francico]] finito praeses camerae mercatorum et demarchi Franciscopolitani adiunctus factus est. Ex anno 1881 senator fuit, ubi saepe oportunitati servientes supportavit.
 
Pluries secretarius inferior in Ministerio commerciorum et rerum colonias spectantium erat; eius scientiae in maritimis et colonialibus a multis magni aestimabantur. Anno 1894 minister militiae navalis creatus est. Postquam [[Ioannes Casimir-Perier]] demissus est, ipse die 17 Ianuarii 1895 praeses Rei publicae Francicae electus est a senatu, quoniam radicales hominem politicum moderatae fractionis (Waldeck-Rousseau) repudiarunt et moderati a candidato radicalium (Brisson) abhorruerunt.
 
==Gravitudo=
Faure in officio praesidiali clericos et nationalismi fautores fovebat, pompam quasi monarchicam diligebat et [[alfredus Dreyfus|Alfredi Dreyfus]] scandalum augeri sinebat calumniatores perfidos non sufflaminans.
 
Scripsit opera »Le Havre en 1878« (Franciscopoli 1878) et »Les budgets contemporains: Budgets de la France depuis vingt aus et des principaux États d'Europe depuis 1870« (Lutetiae 1887); [[Academia Francica]] pro opere altero ei praemium attribuit.
 
== Nexus externi ==
{{Communia|Félix Faure|Felicem Faure}}