Quantum redactiones paginae "Carolus Darwin" differant

Content deleted Content added
m ~ (1K, 10K)
Linea 5:
 
==Vita==
Natus est [[Salopia]]e die [[12 Februarii]] [[1809]]. Mortuus est apud Downe [[Cantium|Cantii]] die [[19 Aprilis]] [[1882]]. [[Avus]] suus erat [[Erasmus Darwin]]. Darwin [[Regalis Societas Londini|Regalis Societatis Londiniensis]] sodalis fuit ab anno [[1839]].==Vita==
Medicinae ab anno 1825 [[Edinburgum|Edinburgi]] studuit et [[Cantabrigia]]e scientiis naturalibus - praesertim autem geologiae botanicaeque. Ibi anno 1831 prima vice ab alma matre laureatus est. Eodem anno comes factus est excursionis quinque annorum in navigio ''Beagle'' navis praefecto [[robertus FitzRoy|Roberto FitzRoy]]; [[Brasilia]]m visitavit, [[fretum Magellanicum]], oram occidentem [[america Meridiana|Americae Meridianae]] et insulas [[oceanus Pacificus|Oceani Pacifici meridiani]]. Mense Octobri 1836 in Angliam reversus est. Inde ab anno 1842 in latifundiis Downe ([[Bromley (burgus)|Bromley]] vixit, ubi comitatus magistratus fuit.
 
Cum annis inter 1837 et 1838 diversa in geologicis vulgavisset (i.a. de [[lumbricidae|lumbricidis]]), editum est anno 1839 diarium observationum (»Journal of researches in natural history and geology«) tamquam pars tertia descriptionis de tota excursione Fitzroyana. Quae pars anno 1845 Londinii iterum modo ab aliis rebus absoluto edi potuit sub titulo »Voyage of a naturalist round the world«. Fructus zoologici istius expeditionis a dominis Owen, Waterhouse, Gould, Bell et Jenyns tractati sunt et hinc, cum praefatione Darwiniana, editus est liber hic: »Zoology of the voyage of H. M. S. Beagle« (1840–48)
 
Quamvis iam librum anno 1842 de structura et frequentia [[corallium|coralliorum]] scopulorum cum momentis et zoographicis et geologicis edidisset, plures lucubrationes Darwinianae tantummodo de geologia (praesertim Americae Meridianae) agebant, velut: »Geological observations on volcanic islands« (1842); »Geological observations on South America« (1846). Zoologus, palaeontographus et explorator inclutissimus ingenium suum triplex in opere hoc ostendit: »Monograph of pedunculated and sessile Cirripedia« (1851–53); cui sequebantur »On fossil Balaenidae« (1854) et »On the various contrivances by which British and foreign orchids are fertilized« (1862); »The movements and habits of climbing plants« (1865). Tunc autem opus eius magum et sine dubio famosissimum prelo mandatum est de specierum origine: »On the origin of species by means of natural selection«, 1859. Id opus mox in multa idiomata conversum res novas in scientia naturali exorsum est.
De specierum novarum origine meditatio prima facta est in itinere circa orbem terrarum facto. Facta varia expansionis geographicae rerum organicarum et propinquitas nonnullorum Americanorum cum emortuis secundum Darwin tantummodo sic solvi potuerit: ex origine saepius mutata e pristino statu. Intellexit doctrinam de specierum constantia permanentiave falsissimam esse. Itaque incohavit indagare de bestiarum domesticarum (praesertim columbarum) mutationibus necnon de plantis cultivatis mutabilibus. Series innummerabiles observatorias colligebat, quae confirmationi essent. Iste homo doctus vidit factorem quendam innatum esse in natura, qui analogice ac cultivatio artificialis, e multitudine plantarum bestiarumque meliora seligeret et porro promoveret. Sic naturalis pugna de existentia fit, quae vulgo ''Darwinismus'' nuncupatur. Opus citatum praeludio esse dixit cui capitula explicativa ampliora in operibus variis specialibus sequebantur: »Variation of animals and plants under domestication« (1867); »The descent of man and on selection in relation to sex« (1871); »Expression of the emotions in men and animals« (1872); »Insectivorous plants« (1875); »The effects of cross-and self-fertilisation in the vegetable kingdom« (1876); »The power of movement in plants« (1880); »The formation of vegetable mould through the action of erdworms« (1881).
==Gravitudo==
Carolus Darwin velut [[Nicolaus Copernicus]] et [[Isaacus Newtonus]] omnes homines doctos movisse fertur. Libro Darwiniano edito sententiae atque methodi exploratorum multis in campis omnino versae sunt, non solum in botanica sive zoologia. Cum Darwin hominem naturae viventis membrum esse sivisset philosophiam et anthropologiam cum scientiis naturalibus in mutuos effectus contintuatos dirigebat. Methodus genetica atque perseverantia in emolumentis observandis, ut facta omnia melius agnoscantur, formula magica in scientia quadam valde multiplici factae sunt.
 
Darwin ante mortem gavisus est triumpho doctrinae suae acto; praesertim in [[Germania]] multi eius sectatores facti sunt et adversariorum impetus silescebatur. Carolus Darwin ipse sententiis hostilibus maxima humanitate et clementia contradicebat. Homo iste illustris vestigia nova scientifica identidem ipse revidebat, ne postea indagationibus falsis adhibitis umquam eorum pravitas manifestari posset. Darwin ipse homo valde modestus et mitis fuisse videtur itaque anno 1897 in eius honorem monumentum [[Salopia]]e erectum est, quod H. Montford.
 
[[Avus]] suus erat [[Erasmus Darwin]]. Darwin [[Regalis Societas Londini|Regalis Societatis Londiniensis]] sodalis fuit ab anno [[1839]].
 
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 4. Lipsiae 1906, p. 530-531 ([http://www.zeno.org/nid/20006467113 hic in interreti])
 
==Opera==