Quantum redactiones paginae "Naja haje" differant

Content deleted Content added
+
Linea 18:
| range_map_caption = {{legend|#c20000|border=1px solid #aaaaaa|Habitationes ''Najae haje''}}
}}
'''''Naja haje''''' est [[species (taxinomia)|species]] [[serpentes|serpentium]] [[venenum|venenatarum]] familiae [[Elapidae|Elapidarum]], quae in [[Africa Septentrionalis|Africa septentrionali]] mediaque habitat. Creditur eadem esse quae ''aspis'' antiqua.<ref>Christian Hünemörder et Jan N. Bremmer, "[http://dx.doi.org/10.1163/1574-9347_bnp_e1103820 Snake]", in ''Brill’s New Pauly'' (2006).</ref>
 
[[Gaius Plinius Secundus]] in ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturali historia]]'' plura de aspidibus dicit, ut in locis sequentibus:
<blockquote>
vulgatum est […] colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur.<ref>Plinius, [https://latin.packhum.org/loc/978/1/557/555-581@1#557 8.85].</ref>
 
[…]
 
de aspide miraculum [[Phylarchus|Phylarcho]] reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in [[Aegyptus|Aegypto]] aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.<ref>Plinius, [https://latin.packhum.org/loc/978/1/804/406-425@1#804 10.207].</ref>
 
[…]
 
Aspides percussos torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum, si sanguinem attigit aut recens vulnus, statim interemit; si inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quantalibet copia non nocet, non enim est tabifica vis; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer in proferendo ex iis remedio, ni [[Marcus Terentius Varro|M. Varro]] LXXXIII vitae anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum [[urina]].<ref>Gaius Plinius Secundus, ''Naturalis historia'' [https://latin.packhum.org/loc/978/1/2235/41-66@1 29.65]</ref></blockquote>
 
== Notae ==