Quantum redactiones paginae "Basilius I (magnus dux Moscoviae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Basilius I Demetrii filius''' ([[Lingua Russica|Russice]] Василий I Дмитриевич, [[translitteratio|tr.]] ''Vasilij I Dmitrievič''; natus [[1371]], mortuus [[1425]]), filius maior ducis [[Demetrius (magnus dux Moscoviae)|Demetrii Tanaici]], fuit [[Duces Moscoviae|magnus dux Moscoviae]] ab anno [[1389]]. [[Sophia Vitoldi filia|Sophiam]] [[Alexander Vitoldus|Vitoldi]] filiam nupsit anno 1387.
 
Dux Basilius I territorium [[Moscovia]]e extendit. Anno [[1392]] adiunxit ducatus duos, [[Ducatus Novogardiensis Inferior|Novogardiae Inferioris]] et [[Muromum|Muromi]]. Annis [[1397]] – [[1398]] iniunctae sunt [[Vologda]], [[Ustiuga]] et terrae gentis ''Komi''. Anno [[1392]] Basilius I, provisionis periculi ab [[Orda Aurea]] facessendae causa, societatem [[Magnus Ducatus Lituaniae|Lituaniae]] accessit. Se tamen Lituaniae dux socium infidelem ostendit, qui annis [[1403]] – [[1404]] [[Viesma]]m et [[Smolenscum]] occuparet. Basilius I cessaverat vectigal Ordae Aureae pendere post stragem regni illius a copiis [[Tamerlanes|Tamerlanis]] annis [[1391]] et [[1395]], sed vectigal restitutum est post invasionem in Moscoviam exercitus Ordae Aureae anno [[1408]].