Quantum redactiones paginae "Homeridae" differant

Content deleted Content added
m All quotations have to end somewhere.
No edit summary
Linea 3:
Testimonium antiquissimum de Homeridis [[Pindarus]] poeta offert: "ut Homeridae, verborum consutorum cantores, a Iove initium faciunt."<ref>Pindari ''[[Epinicia (Pindarus)|carmina Nemeaea]]'' 2.1-3</ref> Postea [[Isocrates]]: "nonnulli Homeridarum narrant [[Helena]]m Homero dormienti visam iussisse eum de bello Troiano cantare."<ref>Isocratis ''Laudatio Helenae'' 28.</ref> Interdum [[Plato]] ''[[Res publica (Plato)|Re publica]]'', ''[[Ion (Plato)|Ione]]'', ''[[Phaedrus (Plato)|Phaedro]]'' Homeridas laudat.<ref>Platonis ''[[Res publica (Plato)|Rep.]]'' 599d, ''[[Ion (Plato)|Ion]]'' 530d, ''[[Phaedrus (Plato)|Phaedr.]]'' 252b.</ref> Platonici Homeridas false interpretari solent ut "Homeri admiratores".<ref>Dalby (2006) p. 170.</ref>
 
Ex [[Scholia|scholiis]] in Pindari carminibus liquet Homeridas antiquissimos re vera progeniem Homeri esse, postremos autem [[rhapsodus|rhapsodos]] qui poemata Homeri cantabant. Nonnulli eorum nova poemata dictabant, quae Homero adscribebant, inter quos [[Cynaethus]] [[Chius]] ''[[Hymni Homerici|Hymnum Homericum ad Apollinem]]'', isque primus poemata Homeri [[Syracusae|Syracusis]] ab anno 504 ad 501 a.C.n. dictavit.<ref>''Scholia in Pindari carmina Nemeaea'' 2.1; [[Thucydides|Thucydidis]] ''[[Historiae (Thucydides)|Hist.]]'' 3.104.</ref>
 
== Notae ==