Quantum redactiones paginae "Actaeon" differant

Content deleted Content added
Ἀκταίων
m +Nexus
Linea 1:
{{L1}}
[[ImagoFasciculus:Actaeon Caserta.jpg|right|thumb|250pxupright=1|Actaeon in cervum mutatur et a suis canibus lacessitur (Fons in palatio [[Caserta|Casertino]])]]
In [[mythologia Graeca]] '''Actaeon''' (Ἀκταίων) eratin [[mythologia Graeca]] est [[filius]] pastoris Aristaei et [[Autonoe]]s, per patrem nepos dei [[Apollo|Apollinis]], per matrem nepos [[Cadmos|Cadmi]], [[Thebae (Graecia)|Thebarum]] conditoris, et pronepos dei [[Mars (deus)|Martis]]. A [[Centaurus|centauro]] [[Chiro]]ne in [[Boeotia]] educatus esse perhibetur.
 
==Fabula==
[[ImagoFasciculus:NAMA Actéon.jpg|thumb|left|Actaeon canibus suis laceratus in lecytho Attico pictus. Circa 475 a.C.n. (In Musaeo archeologico Atheniensi)]]
Venatu maxime gaudebat Actaeon atque etiam parem esse [[Artemis|Artemidi]]/[[Diana]]e, venatrici deae, sese iactavisse putatur, quae causa fortasse irae divinae fuit. Quondam enim, cum venaretur, in [[Diana]]m forte sine veste in fonte lavantem incidit. Pudicitia laesa, ne quae viderat aliis narraret, dea eum aqua aspersit ac sic in cervi speciem mutavit. Tum a suis canibus miserrimus Actaeon laceratus est. Si cupis nomina canum cognoscere, lege vel [[Ovidius|Ovidium]] vel [[Hyginus mythographus|Hyginum]], qui eorum paene quinquaginta nomina nobis tradiderunt.
 
==De interpretatione==
Tam antiquis quam modernis temporibus haec fabula a pictoribus sculptoribusque saepe retractata est, cuius significatio antiqua profanos homines monere voluisse videtur, caverent nimiam et praematuram [[curiositas|curiositatem]] erga [[divinitas|divinum]]. Ita saltem sectatores deae [[Aegyptus|Aegyptiacae]] [[Isis|Isidis]] eam interpretati videntur : bis enim in domu [[Pompeii|Pompeiana]] Octavii Quartionis<ref>Etiam in domu Sallustii eadem fabula picta inveniebatur, antequam secundo bello mundano deleretur.</ref> Diana et Actaeon in parietibus picti videntur, quae domus etiam sacellum Isidi consecratum necnon sigilla ad religionem Aegyptiam pertinentia continebat<ref>G. Sauron, ''op. laud''.</ref>. Item notissima est sculptura ab [[Apuleius|Apuleio]] secundo libro [[Mythistoria|mythistoriae]] suae ''[[Metamorphoses (Apuleius)|Metamorphoseon]]'' descripta, quae atrium nobilis feminae [[Thessalia|Thessalicae]] ornabat. Illa mythistoria initiis Lucii<ref>Lucius et ipse poenas dederat ob nimiam curiositatem erga magicas artes.</ref> et mysteriis deae Isidis coronatur : nisi enim initiis praeparatus nemo impune ad sacra religionis adire potest.
 
== Fontes ==
[[ImagoFasciculus:Boucher Diane sortant du bain Louvre 2712.jpg|thumb|right| [[Diana]] e balneo, a pictore Francogallico Francisco Boucher anno [[1742]] picta. (Musaeum Louvre)]]
*[[Ovidius]],libro tertio [[Metamorphoses (Ovidius)|''Metamorphoseon'']], 138-251.
* [[Hyginus mythographus]], ''Fabulae'' 180-181.
Linea 24:
 
*[https://sites.google.com/site/ad79eruption/pompeii/regio-ii/reg-ii-ins-2/house-of-octavius-quartio Octavii Quartionis domus (Anglice)]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]
[[Categoria:Diana (dea)|!]]
[[Categoria:Mythologia Graeca]]