Quantum redactiones paginae "Perceptio" differant

Content deleted Content added
m →‎Appendix: Philosophorum de perceptione dicta: Errores obvios literarum singularum correxi.
m +Cat (10K)
Linea 5:
 
== Quid perceptione contineatur ==
[[Fasciculus:Napoleon’s Grave with silhouette.jpg|thumb|Figura quae non est: Napoleon[[Napoleo]] ante sepulcrum suum [[sepulcrum]].]]
Duae sunt theoriae perceptionis:
# Qui '''theoriae repraesentationali''' subscribit, qualem exponat mundum experientia sensibilis, quaerit. Itaque mundum aliquo modo menti repraesentari credit.
Linea 14:
 
== Quid qualitativi perceptione contineatur ==
[[Fasciculus:Necker-wuerfelrp.png|thumb|Cubus NeckerNeckeranus.]]
Fautores theoriae qualitativae, quamquam experientia sensibili quidquam repraesentari negant, tamen de conscientia alicuius obiecti agi credunt. Quam conscientiam dicunt positam esse in vera relatione percipientis (sive subiecti) et percepti (sive obiecti). Cogitari potest experientiam sensibilem ad rem materialem referri, cuius proprietates in experientia cognoscere possumus. Huiusmodi realismus simplex a philosophis recentioribus reici solet, nam ex erroribus perceptionis et [[halucinatio]]nibus apparet nos, cum aliquid percipimus, de proprietatibus corpusculorum materialium nequaquam recta conscios esse. Error perceptionis fit, si id quod percipimus alias habere videtur proprietates quam vere habet: baculum ex aqua surgens declinare videtur; nummulus, si eum oblique spectes, oblongus apparet; res alba, si eam in luce rubra intuearis, rubrum colorem habere videtur. Nihil de his proprietatibus in re quam percipimus inhaerescit. Cum igitur error perceptionis factus erit, non praeteribit nos conscientia proprietatum quae materiali corpusculo propriae non sunt. Erroris etiam maioris exemplo sunt halucinationes, nam fieri non potest, ut proprietates, de quibus conscii sumus halucinantes, rei materiali, quoniam non exstat, propriae sunt: constat experientiam hominis halucinantis ab experientia vulgari naturà internà (sive phaenomenologice) nequaquam differre. Ne in vera quidem perceptione proprietates rei materialis directo cognoscemus.
 
Linea 30:
 
== Quid experientia repraesentetur ==
[[FileFasciculus:Kirks Soap Yerkes Mars.jpg|thumb|Anno 1893 etiam Marticolae de munditia sua solliciti erant.]]
Repraesentationalis (sive intentionalis) theoria perceptionis multis virtutibus et theoriam sensu datorum et theoriam adverbialem superare videtur. Docet enim contra adverbialismum percipiendi experientiam ad aliquod obiectum pertinere, nec tamen obiectum mentale esse quod inter mundum materialem et nos ipsos intercedat (ut theoria sensu datorum docet) obiectum usitatum materiale. Quidnam igitur experientia representatur? Res in mundo aliquo modo se habere. Proprietates sensibiles eae sunt, quas rebus materialibus esse experiamur. Hoc est quod experientia continetur.
 
Linea 123:
[[Categoria:Philosophia]]
[[Categoria:Psychologia]]
[[Categoria:Psychologia experimentalis]]
 
{{Myrias|Anthropologia}}
{{FA stella}}