Quantum redactiones paginae "Thera" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 27:
 
== Nomen insulae ==
Ut apud [[Pausanias|Pausaniam]] et [[Herodotus|Herodotum]] legitur insula ex gleba teraeterrae ab [[Argo]] in mare iacta orta esse credebatur. Quam initio nomine Καλλίστη ("pulcherrima") [[Phoenices]] inhabitavisse. Octo generationibus post hic (secundum Pausaniam) ''Theras'', ''Autesii'' filius, coloniam [[Sparta]]nam condidit, cuius nomen Θήρα (Thera) ex conditoris nomine deductum esset. [[Respublica Veneta|Veneti]] insulam [[saeculum 12|saeculo duodecimo]] Sanctam Irenen vocaverunt, quod nomen a [[basilica]] [[Ecclesia antiqua|palaeochristiana]] nomine Άγια Εἰρήνη prope hodiernam ''Perissam'' repetit. Ex quo ''Santorine'' (''Σαντορίνη'') profectum est.
 
== Situs et loci natura ==
Archipelagus Santorine in [[Aegaeum mare|Aegaeo mari]] meridiano fere 120 km a [[Creta]] in septentriones versus iacet. Insulae proximae sunt [[Anaphe]] 22 km et [[Ios]] 19 km a septentrionibus et [[Melos]] circiter 77 km a boreo-occidenti sitae.