Quantum redactiones paginae "Nanguinata" differant

Content deleted Content added
→‎Fontes Latini: linking halebarda in quote
de notionibus
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Onna_bugeisha_Ishi-jo,_wife_of_Oboshi_Yoshio.jpg|thumb|Nanguinatam vibrat [[heros|herois]] Iaponica nomine ''Ishi-Jo''.]]
[[Fasciculus:Antique Japanese (samurai) naginata blade 4.JPG|thumb|Nanguinata.]]
'''Nanguinata''' (''-ae'', f.)<ref>Vide fontes subter citatos</ref> sive [[Iaponice]] ''Naginata'' (なぎなた, 長刀 seu 薙刀) est [[armatura hastata|armaturae hastatae]] genus [[Iaponia|Iaponicum]], [[vidubium|vidubio]] simile. Recentiores Iapones tale ferramentum [[mulier]]ibus aptum habuerunt. Consistit ex hastili ligneo, cum [[ferrum|ferro]] curvo (acie convexo). Saepe est "crux" seu scutellum inter hastile et laminam. Nonnumquam in calce nanguinatae est pomellum seu cuspis, quae naginatam armamentum biceps efficit. Longitudo conti solet hominis eam deportantis aequari, ferrum autem solet esse duos tresve pedes Iaponicos longum esse. Sicut [[gladius|gladiorum]] Iaponicorum lamina nanguitatae egregia [[chalybs|chalybis]] temperatura excuditur.
 
==Historia==
Nanguinata primum evidetur in [[liber|libro]] ''[[Kojiki]]'' anni [[712]], et a [[sacerdos|sacerdotibus]] bellatoribus [[Iamambuxus|Iamambuxis]], in aevo qui Nara dicitur, circa 750 adhibebatur. In tabulis proeliis anno [[936]] depictis, nangitata in usu videtur. Additio ocrearum (''sune-ate'') armis Iaponicis verisimiliter effecta est causa [[vulnus|vulnerum]] nanguitatis inflictorum. Saeculo 17 praevalentibus sclopetis usus nanguitatae in pugno commisso valde diminuta est.
 
==Usus==
Nanguinata punctim feriri potest, sed eo quod tam bene libratur pondus ferramenti, saepius vibrantur vel volvuntur ut magnum et latum contiguum describitur: ferri curvitura praestat caesim vulnerare. Deportans peritus quinque pedes altus posset, aiunt, 380 pedes quadratos terrenae apertae et planae contegere, qua de casa tales homines saepe dispositi sunt ut campum ab hostibus apperirent. Et ars naguinatae [[ars martialis]] Iaponica est.
 
==Fontes Latini==