Quantum redactiones paginae "Conservatio energiae" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
de lege scientifica et energia cinetica
 
Linea 1:
{{latinitas}}
[[Fasciculus:Energy-p-k-i.svg|thumb|Prima pila [[energia potentialis|energiam potentialem]] habet, quod supra mensam est. Altera pila [[energia cinetica|energiam cineticam]] habet, quod movet: energia potentialis in energiam cineticam vertitur. Omni energia versa, pila in mensa restit.]]
'''Conservatio energiae''' est [[lex scientifica|lex]] [[physica]] quae statuit omnium rerum [[energia]]e summam per tempus conservatam esse. A conservatione energiae sequitur [[thermodynamica|prima lex thermodynamica]] quae statuit energiam systematis commutare solum ob energiam ab exteriore additam aut detractam.
 
Energiae autem definitio per historiam scientiae physicae mutatur secundum nova repperta. Energia semper per physicos definitur ut correspondat cuiquam rei [[magnitudo scalaris|magnitudinis scalaris]] quam [[motio]]nes per [[tempus]] factae conservant.
 
Exempli gratia, Newtonianá physicá, summa rei [[energia cinetica|energiae cineticae]] et [[energia potentialis|energiae potentialis]] conservatur. [[Relativitas specialis]] autem docet necesse energiam internam (stativam) propter [[massa]]m <math> E_{stativa}=mc^2</math> etiam addendam, novam formulam dans pro summa energiae internae et [[energia cinetica|cineticae]].
 
Notandum quidem est quod relativitas committit veterem legem conservationis energiae cum lege conservationis massae, et monstrat quo modo massa in energiam convertatur, et vice versa. Et notandum quod relativitas etiam legem conservationis energiae cum lege [[conservatio motus|conservationis motus]] committit, quia energiae assignat locum quartum in [[4-vector motus|4-vectore motús]].