Quantum redactiones paginae "Henricus Fredericus Wendt" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Aetate anni 1938 ministerium de commeatu aereo Henricum Fredericum Wendt velut interpretem sibi demeruit; ei negotium fuit auscultandi atque interpretandi nuntios hostium clandestinos. Itaque, ut istis rebus vacaret, stipendio militari liberatus est. Mense Maio 1945 [[unio Sovietica|exercitui Sovietico]] conversiones varias fecit. Mercennarius longius ibi fieri noluit, quamvis habitaculum magnum praemio promitteretur. Insuper timuit, ne urbs Berolinensis in partes duas divideretur. Inde diu diurnarius fuit et magister vagans e.g. in [[universitas popularis|universitatibus popularibus]].
== Mercennarius apud casam editricem Langenscheidt==
Laborem cum salario ubero ab institoribus [[Gustavus Krupp de Bohlen et Halbach|Krupp]] anno 1955 propositum neglexit operam apud societatem editoriam [[Langenscheidt]] feliciter daturus. Ab anno 1956 incohatus est ut inspector [[liber definitivus|librorum definitivorum]] sermonum recentiorum - salvis linguis [[lingua Anglica|Anglica]] et [[linguae Romanicae|idiomatibus Romanicis]]. Sed et ipse libros optimos pepegitpepigit qui nostris diebus classicos habuerimus (e.g. de [[Lingua Graeca Demotica|Graeco Demotico]] et de [[lingua Turcica|Turcico]]). Ingenium suum monstravit quoque in colligendis verborum corporibus quibus glossaria bona confici possent.
 
== Opera selecta ==