Quantum redactiones paginae "Charon (mythologia)" differant

Content deleted Content added
de notionibus
Linea 1:
{{Latinitas|-3}}
'''Charon''' {{victio|Charon|ontis|m}} in [[mythologia Graeca]] est portitor qui [[mors|mortuos]] trans [[flumen]] [[Acheron (mythologia)|Acherontem]] in inferis situm traicere solet.
 
Parentes eius sunt [[Erebus (mythologia)|Erebus]] (deus tenebrarum primordiarum) et [[Nyx (mythologia)|Nox]] (dea [[no|noctis]]). Fratres et sorores eius: [[Ker]], [[Moros]], [[Hypnos]], [[Aether]], [[Hemera]], [[Thanatos]], [[Hesperides]], [[Momus]], [[Eris]], [[Moirae]], [[Nemesis]].
 
Officium Charontis erat mortuos recentes trans flumen Acherontem traicere, dummodo iter nummo solvere possent. Quam ob rem Graeci mortuos nummo (''obulus'' appellato) sub linguam posito sepeliverunt. Illi sine tali nummo centum annos in ripa Acherontis exspectare debuerunt.
 
Quosdam trans flumen sine obulo traiecit, e.g. Heraclen, Aeneam, Theseum. Aeneas Charontem ramo aureo corrupit. Heracles autem portitorem sic terruit ut ille eum traiceret. Quamobrem [[Hades (mythologia)|Hades]], deus Graecus, eum punivit unum annum Charontis catenas iniciens.
 
Sunt qui dicunt flumen esse [[Styx (mythologia)|Styx]], non Acheron, probabiliter ob mentionem huius a [[Publius Vergilius Maro|Vergilio]] factam (cf. ''Aeneidos'', liber 6, versus 299). Sed plerique auctores, inter eos Pausanius et Dante, id negant.
 
Descriptio praeclarissima Charontis Vergilius libro sexto operis ''[[Aeneis|Aeneidos]]'':
 
::''Portitor has horrendus aquas et flumina servat''