Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
 
== Roma antiqua ==
Fasces [[Etruria]]m olent : vulgo creduntur una cum regibus Etruscis Romam invecti esse ([[Reges Romani|regibus Romanis]] duodecim lictores fuisse credebatur). A quibus ad [[Consul|consules]] post exactos reges transiere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]., ''[[Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)|Ant. Rom]]''. III,61-62. [[Silius Italicus]] VIII,483-485. [[Titus Livius]] I,8. [[Strabo]], ''[[Geographica (Strabo)|Geogr]]''. V,2,2.</ref>. Anno 1898 nonnulli [[Archaeologia|archaeologi]] ferreas reliquias fascium septimi saeculi a.C.n. [[Vetulonia]]e in tumulo Etrusco invenisse sibi visi sunt, qui ob id ipsum ''tomba del littore'' 'tumulus lictoris' appellatus est<ref>[http://web.tiscali.it/culturarte/Antiche%20Dogane/La%20Maremma%20Patria%20di%20simboli%20storici.htm "Le Antiche Dogane": nr. 34 - Aprili 2002]</ref>. Non omnes eruditi de ea re consentiunt quia minores iusto sunt et ascia [[bipenni]]s cognoscitur. Temporibus aliquanto recentioribus, quae iam aetas Romana dici potest, fasces in parietibus nonnullorum tumulorum Etruscorum depicti inveniuntur.
 
Fasces insignia imperii erant, id est iuris coercendi atque supplicii sumendi usque ad necem quibusdam magistratibus dati : nam virgis lictores homines poenas dantes nudatos caedebant et securi cervices eorum frangebant<ref>[[Titus Livius]] II,5. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]] ''Ant. Rom.'' XX,6 et 16 etc.</ref>, quod supplicium 'more maiorum' sumptum dicebatur. Ita quidem in castris et in provinciis fieri solebat, Romae vero lex Valeria quaedam, quam auctores antiqui ad [[Consul|consulem]] anni [[509 a.C.n.]] [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Publium Valerium Publicolam]] referebant, omnibus civibus [[provocatio]]nem a [[Magistratus|magistratibus]] ad populum dabat. Quamobrem mos antiquus lictores iubebat intra [[pomoerium]] securim e fascibus tollere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,19. [[Cicero]], ''de Rep''. II,54.</ref>.