Quantum redactiones paginae "Gnaeus Domitius Ahenobarbus" differant

 
== Cursus honorum ==
Domitius annis [[129 a.C.n.|129]] - [[126 a.C.n.]] ''legatus pro praetore'' proconsulis [[Asia (provincia Romana)|Asiae]] [[Manius Aquillius|Manii Aquillii]] erat. Postquam in patriam rediit, iurisconsultus [[Samus|Samiorum]] in iudicio repetundarum fuit. Anno [[125 a.C.n.|125]] [[praetor]] et anno [[122 a.C.n.|122]] una cum [[Gaius Fannius Strabo (consul 122 a.C.n.)|Gaio Fannio Strabone]] consul erat. In Gallia australi contra [[Allobroges]], anno [[121 a.C.n.|121]] proconsul una cum successore [[Quintus Fabius Maximus Allobrogicus|Quinto Fabio Maximo]] [[Allobroges]] atque Avernos ad [[Confluens|confluentem]] [[Sorga|Sorgae]] et [[Rhodanus|Rhodani]] vicit<ref>[[Strabo]] IV.1.11 et 2.3</ref>. Ad usque annum [[118 a.C.n.]] in [[Gallia Narbonensis|Gallia Narbonensi]] mansit, omnem provinciam ut pacaret et [[Via Domitia|Viam Domitiam]] sterneret ; deinde Romae de his civitatibus [[Triumphus|triumphavit]]<ref>[[Velleius Paterculus]], ''Historia Romana'' II 10,2</ref>. Anno [[115 a.C.n.]] una cum [[Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus|Lucio Caecilio Metello Dalmatico]] [[censor]] fuit. Censores XXXII senatores e senatu expulerunt et ludos theatrales sumptuosiores prohibuerunt. Ad mortem circa annum [[104 a.C.n.]] pontifex erat.
 
== Bibliographia ==