Quantum redactiones paginae "Perceptio" differant

Content deleted Content added
→‎De phaenomenalismo: Litera deerat.
Linea 23:
 
== De theoria adverbiali (vel modali) ==
At sensu datum, quamquam aliquo modo obiectum mentale singulare est, tamen natura certa et definita carere videtur. Haec difficultas [[metaphysica]] optime patefacta est a [[Rodericus Chisholm|Roderico Chisholm]], qui ''gallina maculata'' utitur exemplo.<ref>Chisholm 1942.</ref> Cum enim gallinam maculatam spectamus, nonne de sensu dato maculato conscii sumus? Sed quot maculas habet? Quod maculas gallinae non enumeravimus nec de ulla finita maculaummacularum copia conscii sumus, macularum multitudinem indefinitam esse concedendum est, nam constat sensu dato nullas esse proprietates, quae non in conscientia nostra sint. Nam quo modo possint esse [[ens|entia]], quorum cuique indefinita sit macularum copia?
 
Itaque Chisholm (1966) theoria sensu datorum repudiata rationem modalem adoptavit (quam ipse adverbialem appellabat), et quidem ideo quod erret, si quis ex eo quod obiectum materiale rubrum videtur concludat de rubro sensu dato agi. Hoc enim modo copia concretorum entium singularium multiplicetur sine necessitate. Quin simpliciter ''obiectum rubrum apparere'' dicamus sine reificatione apparentiae? In hoc enim enuntiato "obiectum rubro modo apparet" dictio ''rubro modo'' apparendi [[verbum (temporale)|verbum]] determinat ac quaestioni "Quo modo obiectum apparet?" respondit. In halucinationibus tamen nullum adest obiectum. Itaque potius dicendum sit "Rubro modo experior", nam hic de experiendi modo agi videtur. Ut celeriter aut lente ambulare, item rubro modo (vel "rubre") sentire aut experiri possumus. Corpusculum materiale eiusque experientiam percipimus. Proprietates quas sentimus modi experiendi sunt.
 
Num nostra experientia mundi theoria adverbiali explanari potest. Nam experientiae nostrae structura spatialis esse videtur. Cum enim res varios colores habentes intuemur, fieri non potest, quin colores in variis locis campi visualis bi- vel tridimensionalis positos videamus. Sed ea omnia redigere ad experiendi modum, quo nulla conscientia obiectorum contineatur, perdifficile est. Apparet tamen experientiam ad aliquid obiectum pertinere. Theoria adverbialis nihil conferre videtur ad hoc problema: quo modo ex videndi et sentiendi experientia cognitionem mundi externi colligere possimus.
 
== Quid experientia repraesentetur ==