Quantum redactiones paginae "Iacobus Dahl" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[file:Jakup Dahl.jpg|thumb|Iacobus Dahl]]
'''Iacobus Dahl''' (natus die [[15 Iunii]] [[1878]] ad [[Vágur]] in [[Faeroae|Insulis Ovinis]], mortuus die [[5 Iunii]] [[1944]] [[Thori Portus'|Thori Hafniae]]) praepositus protestanticus Insularum Ovinarum fuit et indefessus propugnator [[lingua Faeroensis|linguae Faeroensis]] in scholis atque ecclesiis adhibendae.
==Patriota entheus==
Filius negotiatoris iam inde a pueritia motionibus recentioribus nationalismum foventibus captus erat. Ei condiscipulus [[Ioannes Djurhuus]] fuit qui recitationem hymni nationalis ''Nú er tann stundin komin til handa'' (compositore Ioanne Patursson) initium pugnarum declaravit. Politicus in factione a Patursson condita factus est cui nomen ''Sjálvstýrisflokkurin'' (separationis fautorum). Fama eius aucta est, cum in munere magistri anno 1909 instructionem [[lingua Danica]] praebendam recusabat. Res ita inusitatae fuerunt, ut ante ministerium educatorium [[Haga]]e ipsum iretur. Discipulus tunc fuit Gulielmus Heinesen, qui tempora anteriora in memoria habuit quando Dahl discipulos ad usum linguae Danicae coegerat. Anno 1912 munus magistri reliquit.
Linea 14:
Dahl praeter ecclesiastica et opera saecularia (in prosa et in versibus) fecit. Filii Iacobi Dahl fuerunt historicus et archaeologus Sverri Dahl (1910–1987) et musicographus poetaque Regin Dahl (1918–2007).
== Opera ==
*[[1908]]: ''Føroysk mállæra til skúlabrúks.'' TórshavnThori Hafniae.
*[[1913]]: ''Jólasálmar og morgun- og kvøldsálmar''. TórshavnThori Hafniae: Fram – 30 paginarum (cantuum collectio)
*[[1928]]: ''Glottar.'' Tórshavn: H. N. Jacobsens Bókahandil – 96 paginarum
*[[1935]]: ''Ávegis.'' Tórshavn: H. N. Jacobsens Bókahandil- 156 paginarum
*[[1948]]: ''Sólin og sóljan'': - 79 paginarum
*1948: ''Meðan hildið verður heilagt. Ein lestrarbók''. TórshavnThori Hafniae: Føroyskt kirkjumál – 485 paginarum (liber spiritalis; homeliae selectae)
*[[1970]]: ''Í jólahalguni. Sólarris''. - TórshavnThori Hafniae: Heimamissiónsforlagið – 149 paginarum
*''Bíblia: Halgabók. Gamla testamenti og Nýggja''. (Bibliae editio nova, Hagae 2000, 1211 paginarum)
 
== Bibliographia ==
*Jákup Reinert Hansen: ''Mellem kor og skib. Jacob Dahls færøske postiller''. Århus: facultas theologica, 2003. - 422 paginarum (dissertatio Danice scripta)
**Jákup Reinert Hansen: ''Mellem kor og skib.'' TórshavnThori Hafniae: Føroya Fróðskaparfelag, 2004. - 477 paginarum ISBN 99918-41-39-3
 
== Nexus externi ==