Quantum redactiones paginae "Scapula" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:illu_pectoral_girdles.jpg|thumb|right|300 px|Fig 1.: Collocatio scapulae in [[homo|homine]]]]
 
'''Scapula'''<ref name="FCAT">Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). ''Terminologia Anatomica''. Stuttgart: Thieme</ref> ([[Terminologia Anatomica|TA]]:{{NexTAnat}} [http://www.unifr.ch/ifaa/Public/EntryPage/TA98%20Tree/Entity%20TA98%20EN/02.4.01.001%20Entity%20TA98%20EN.htm 02.4.01.001]) est [[Os (ossis - anatomia)|os]] [[animal]]ium [[Vertebrata|vertebratorum]] (ergo et ''[[Homo|hominis]]''), saepe [[Os coracoideum|ossi coracoideo]] articulatum aut fusum. In ''homine'' et ceteris [[mammalia|mammalibus]] coracoideum est minutissimum et scapulae processum coracoideum facit, itaque scapula solum [[Humerus|humero]] ([[Brachium|brachio]]) et [[clavicula]]e iungitur.
 
Scapularum margines et quaedam partes posticae ut ''spina scapulaee'' sub cute (''regione scapulari'') facile temptari possunt. Pleraeque partes autem [[musculus|musculis]] firmis motuum scapularum simul eoque [[brachium|brachiorum]] in toto tectae sunt. Connexus fortis directa via [[articulus]] inter brachium et [[thorax|thoracem]] non est, sed fere exclusive per scapulam atque musculos suos pervenitur. Per [[clavicula]]m sane transitus tenuior osseus ad scapulam ducentem factus est.