Quantum redactiones paginae "Psalmus 36" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Bündheim St. Gregor Innen 03.jpg|thumb|Versus 9–10 psalmi 36 in fenestra ecclesia Sancti Gregorii oppidi [[Bündheim]] depicti: "Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, / et torrente voluptatis tuae potabis eos: / quoniam apud te est fons vitae"]]
'''Psalmus 36''' (enumeratione Graeca '''psalmus 35''' dictus) [[liber Psalmorum|libri Psalmorum]] verbis "'''Dixit iniustus'''" (in versione Gallicana) vel "'''Susurrat iniquitas'''" (in [[Nova Vulgata]]) incipit. In hoc psalmo [[improbitas]] humana et [[probitas]] divina tractantur.<ref>"Human Wickedness and Divine Goodness", titulus in ''[[New Revised Standard Version]]'' apud [https://www.biblegateway.com/passage/?search=Psalm+36&version=NRSV BibleGateway].</ref>
 
[[Iohannes Calvinus]], theologiae [[Reformatio]]nis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
<blockquote>
Putant fere omnes [[David (rex)|Davidem]] hoc Psalmo in genere mirari Dei bonitatem, quod favore et clementia sua reprobos toleret, a quibus tamen impie contemnitur. Ego vero paulo aliter sentio, sanctum Prophetam[[Propheta]]m graviter ab improbis et sceleratis vexatum de eorum pravitate conqueri: tum deinde consugere ad immensam Dei bonitatem, qua non solum promiscue cunctos mortales, sed peculiariter filios suos prosequitur, ut in hac fide respiret, quod Deo propitio tandem liberabitur. Quod patet ex clausula, ubi se Dei praesidio salvum fore reputans, contra omnes impiorum insultus sese armat ac munit.<ref>In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXVI, [https://viewer.hlb-wuppertal.de/viewer/image/1366186432524/177/LOG_0040/ p. 155–56].</ref></blockquote>
 
== Verba psalmi ==