Quantum redactiones paginae "My Little Pony: Friendship Is Magic" differant

Content deleted Content added
m eium → eius
Linea 13:
=== Personae principales ===
* '''Scintilla Crepusculi''' (Ang. "Twilight Sparkle") [[unicornis]] pennigera purpurea est (Unicornis vulgaris antequam tempestas tertia)<ref>"''Incantamentum Ultimum Volutae Stellarum''" (Anglice "Magical Mystery Cure"), episodium 3x13, primum emissum 16 Feb, 2013</ref>. Signum pulchritudinis (Ang. "cutie mark") eius ex astro sex radiorum cum quinque minoribus astris albis constat. Unicornis magna potestate magica est atque discipula fidelissima Principis Caelestiae. Frater eius est Scutum Lucidum. Bubonem nomine 'Owloysius' habet. Elementum eius Magia est. In fine tertiae tempestatis princeps facta est ipsa.
* '''Raritas''' (Ang. "Rarity") unicornis alba elegansque est. Signum pulcrhitudinispulchritudinis eius ex tribus gemmis constat. Occupatio ei vestimenta facere est. Sororem minorem nomine Ducilla Pulchra habet. Quoque felem "Opalescentia" (ang. ''Opalescence'') habet. Elementum eius Liberalitas est.
* '''Fluttershy''' pegasus flava est. Signum pulchritudinis eius ex tribus papilionibus constat. Nata in Oppido Nubum (Ang. "Cloudsdale"). Omnia animalia amat et valde ei placet animalia curare. Atque cum eis loqui potest, etiamsi alia animalia numquam loqui videntur. Cuniculum nomine "Angelus" habet. Elementum eius Benevolentia est.
* '''Iris Impetus''' (Ang. "Rainbow Dash") pegasus caerulea in Oppido Nubum nata est. Signum pulchritudinis eius ex nube fulmen versicolor producente constat. Inprimis volare amat et Fulmen Admirationis fieri vult. Promptus est dirumpere sonicum fragorem cum iridi. Testudinem nomine "Tank" habet. Elementum eius Fides est.