Quantum redactiones paginae "Volkerus Kauder" differant

Summarium vacuum
 
== Cursus honorum ==
Annis [[1966]] - [[1984]] Kauder sodalis [[Unio iuvenilis|Unionis Iuvenilis]] fuit. Ab anno [[1975]] et officia diversa in factione CDU Badeniae administravit et annis [[1991]] - [[1995]] secretarius generalis factionis duce [[Ervinus Teufel|Ervino Teufel]] fuit. Iam ab anno [[1990]] Kauder legatus Dietae Foederalis est et anno [[2005]] etiam praeses legatorum suae factionis electus est et adhuc manet. Anno [[2004]]/[[2005]] [[secretarius generalis CDU|secretarius generalis]] totius factionis erat. Anno [[2013]] iterum legatus ad parlamentum Germanicum creatus<ref>[http://www.bundeswahlleiter.de/de/bundestagswahlen/BTW_BUND_13/ergebnisse/gewaehlte/alphabetisch/gewaehlte_alphabetisch-k.html bundeswahlleiter.de]</ref> et die [[23 Septembris]] iterum praeses legatorum CDU/CSU fractionis electus est<ref>[http://www.welt.de/politik/wahl/bundestagswahl/article120354956/Volker-Kauder-holt-sich-ein-Traumergebnis.html Die Welt die 25 Septembris 2013]</ref>. Et anno [[2017]] iterum legatus ad Dietam Foederalem atque deinde praeses fractionis electus est. Sed die [[25 Septembris]] [[2018]] electione nova legatorum contra [[Ralphus Brinkhaus|Ralphum Brinkhaus]] perdidit, qui novus praeses fractionis nunc est. Legati consilia cancellariae [[Angela Merkel|Angelae Merkel]] et eius adlati Volkeri Kauder contenti non esse visi sunt<ref>[https://www.tagesspiegel.de/politik/brinkhaus-gewinnt-gegen-kauder-ziviler-ungehorsam-in-der-unionsfraktion/23113878.html Tagesspiegel.de die 26 Septembris 2018]</ref>.
 
== Nexus externi ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Secretarii generales CDU}}{{Praesides fractionis CDU/CSU Dietae Foederalis Germaniae}}
{{Praesides fractionis CDU/CSU Dietae Foederalis Germaniae}}
 
{{Lifetime|1949||Kauder, Volkerus}}
64 003

recensiones