Quantum redactiones paginae "Ernestus Keil" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Ernestus Keil - editor et propugnator [[Libertas loquendi|libertatis sermonis]] '''Ernestus Keil''' (natus die 6 De...'
 
No edit summary
Linea 1:
[[File:Die Gartenlaube (1878) b 573.jpg|thumb|Ernestus Keil - editor et propugnator [[Libertas loquendi|libertatis sermonis]]]]
'''Ernestus Keil''' (natus die [[6 Decembris]] [[1816]] [[SaltzaLongosalissa]]e, mortuus die [[23 Martii]] [[1878]] [[Lipsia]]e) fuit bibliopola et editor [[germania|Germanus]]. Periodicum famosissimam ''Die Gartenlaube'' (ad verbum: ''trichila hortulana'') condidit.
==Vita==
Keil [[Vimaria]]e artem libellionis edidicit et anno 1837 assistens factus est Lipsiae in bibliopolio Weygand. Anno 1838 ipse autem moderator creatus est periodici "Unser Planet" quod postea "Wandelstern" nuncupaverunt. Anno 1845 ibidem tabernam propriam aperuit et anno sequenti periodicum menstruum "Der Leuchtturm" fundavit. Cui incepto multi [[liberalismus|liberalismo]] addicti (e.g. [[Robertus Blum]], [[Ioannes Jacoby]], [[Gustavus Adolphus Wislicenus]], L[[eberecht Uhlich]]) valde annuerunt et favebant. In historia artis diurnariae temporis ante res novas anni 1848 Keil nova tempora praecanebant. Vigiles publici coegerunt eum, ut locum editorium saepius mutaret usque libertatem ephemeridibus anno 1848 datam. Tunc denique acta ista Lipsiae edi potuerunt.