Quantum redactiones paginae "Index personarum The Simpsons seriei" differant

Content deleted Content added
titulus italicus
 
Linea 50:
* '''''Timothy Lovejoy''''' est [[sacerdos]] ecclesiae Springfield. Sermones, quos in sacris facit, ieiuni sunt, et ipse quoque saepe pertaesus videtur. In matrimoniuo habet Helenam, quae rumores audire narrareque amat. Nonnumquam in omnes doctrinas [[Religio Christiana|religionis Christianae]] minus ardenter credere videt, sed in uno spectaculo<ref>''The Monkey Suit'', spectaculum [[14 Maii]] [[2006]] editum</ref> pro [[demiurgismus|demiurgismo]] loquitur et in alio<ref>''There's Something About Marrying'', spectaculum [[20 Februarii]] [[2005]] editum</ref> [[Matrimonium hominum eiusdem sexus|homines eiusdem sexus sollemni ritu coniungere]] recusat.
 
* '''''Charles Montgomery Plantagenet Schicklgruber Burns''''' sive breviter '''''"Monty" Burns''''' est praedives praeses [[Ergasterium atomicum|ergasterii atomici]], in quo Homerus Simpson operatur. Burns est vir locupletissimus Springfield oppidi, avarus et malevolens. In spectaculis multis perveterem et roboris minimi corporis esse indicatur. Semper fere videtur cum ''Waylon Smithers'' ministro, qui ei magno opere insinuat. Numquam nominis Homeri meminit, cuius rei hunc maxime piget.
 
=== Aliae ===