Quantum redactiones paginae "Iusiurandum Hippocraticum" differant

Content deleted Content added
m ~
de notionibus
Linea 25:
[[Apollo|Apollinem]] medicum et [[Aesculapius|Aesculapium]] Hygeamque ac Panacaeam iuro deosque omnes itemque deas testes facio me hoc [[ius iurandum|iusiurandum]] et hanc contestationem pro viribus et iudicio meo integrum servaturum esse:
 
Praeceptorem, qui me hanc edocuit artem, parentum loco habiturum, vitam [[res communes|communicaturum]] eaque, quibus opus habuerit, impertiturum; eos item, qui ex eo nati sunt, pro fratribus masculis [[educatio gratuita|iudicare artemque]] hanc si discere voluerint, absque mercede et pacto edocturum, praeceptionum ac auditionum reliquaeque totius disciplinae participes facturum; tum meos, tum praeceptoris mei filios, immo et discipulos, qui mihi scripto caverint et medico iureiurando addicti fuerint, alium vero praeter hos nullum.
 
Ceterum quod ad aegros pertinet sanandos, diaetam ipsis constituam pro facultate et iudicio meo commodam, omneque detrimentum et iniuriam ab eis prohibebo.
 
Neque vero ullius preces apud me validae erunt, ut cuipiam venenum sim propinaturus neque etiam ad hanc rem consilium dabo. Similiter autem neque mulieri talum vulvae subditicium ad corrumpendum conceptum vel fetum dabo.
Porro [[pietas|caste]] et [[sanctus|sancte]] vitam et artem meam conservabo.
 
Nec [[calculus renalis|vero calculo]] laborantes secabo, sed viris chirurgiae[[chirurgia]]e operariis eius rei faciendae locum dabo.
 
In quascumque domus ingrediar, ob utilitatem aegrotantium intrabo. Ab omnique iniuria voluntaria inferenda et corruptione cum alia, tum praesertim operum veneriorum abstinebo, sive [[mulier|muliebria]] sive virilia[[vir]]ilia, liberorumve hominum et servorum corpora mihi contigerint [[therapia|curanda]].
 
Quaecumque vero inter curandum videro aut audivero, immo etiam ad medicandum non adhibitus in [[communitas|communi]] hominum vita cognovero, ea siquidem efferre non contulerit, tacebo et tamquam arcana apud me continebo.
 
Hoc igitur iusiurandum mihi integre servanti et non confundenti contingat et vita et arte feliciter frui et apud omnes homines in perpetuum gloriam meam celebrari. Transgredienti autem et peieranti his contraria eveniant.
Linea 56:
[[Categoria:Ethica]]
[[Categoria:Hippocrates]]
[[Categoria:Iura]]
 
[[hu:Hippokratész#A hippokratészi eskü]]