Quantum redactiones paginae "Bertrandus Russell" differant

Content deleted Content added
m +Cat (10K)
m de philosophia linguae
Linea 5:
Rebellationem Britannicorum [[Saeculum 20|saeculo vicesimo ineunte]] contra [[idealismus|idealismum]] duxit. Unus ex conditoribus analyticae philosophiae habetur cum praedecessoribus [[Gottlob Frege]] et [[Ludovicus Wittgenstein|Ludovico Wittgenstein]]. Unus e maximis [[saeculum 20|saeculi vicesimi]] logicis<ref>Stanford Encyclopedia of Philosophy, "Bertrand Russell" May 2003.</ref> putatur. ''Principia Mathematica'' scripsit, conatum mathematicum in dialectica fundatum.
 
Eius opusculum philosophicum "''De Denotatione''" formulam philosophicam<ref>Ludlow 2008.</ref> consideratur. Eius scripta magnam auctoritatem habent in [[dialectica]], [[mathematica]], [[theoria copiarum]], [[linguistica]], et [[philosophia]], praesertim in [[philosophia linguae]], [[epistemologia]], et [[metaphysica|metaphysicis]].
 
Russell strenue bella opposuit atque commercium illimitatum, [[imperialismus|imperialismum]] et [[idealismus|idealismum]]<ref>Rempel 1979.</ref> suasit. Russell ad [[carcer]]em missus est quod in [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Mundiale Primo]] militare recusavit. Etiam contra [[Bellum Indosinense II]] et [[bomba atomica|bombam atomicam]] opposuit. Cogitatio sua erat [[agnosticismus|agnosticismi]] vel [[atheismus|atheismi]].