Quantum redactiones paginae "Vladimirus Putin" differant

Content deleted Content added
Tag: 2017 source edit
Linea 9:
Annis ab [[1975]] ad [[1990]], Putin in[[Commissio Securitatis Publicae URSS | Commissione Securitatis Publicae Unionis Sovieticae]] laboravit. Deinde quosdam locos tenuit, e.g., in administrationibus [[Petropolis|Petropolitana]] et [[Foederatio Russica|Foederationis Russicae]]. A die [[25 Iulii]] [[1998]] director Officii Securitatis Foederalis ([[:ru:Федеральная служба безопасности Российской Федерации|Федеральная служба безопасности, ФСБ]], tr. ''Federal'naja služba bezopasnosti, FSB''), et a die [[29 Martii]] [[1999]] etiam secretarius Consilii Securitatis Foederationis Russicae fuit, quae officia ad diem [[9 Augusti]] anni [[1999]] tenuit, postquam praeses Consilii Ministrorum (i.e. [[minister primus]]) Russiae factus est.
 
Die [[26 Martii]] [[2000]], Putin electus et [[14 Martii]] [[2004]] reelectus est praeses Russiae. Die [[7 Maii]] [[2008]], secundum Constitutionem Russiae, tempus maximum imperii eius ut praesidis finitum est. Eadem die factus est praeses factionis ''[[Russia Unita (factio)|Russiae Unitae]]'' ([[Russice]] [[:ru:Единая Россия|«Единая Россия»]], [[translitteratio|tr.]] ''Edinaja Rossija''), in quo officio a die [[26 Maii]] anni [[2012]] mansit. Postridie minister primus Foederationis Russicae factus est. Die [[4 Martii]] [[2012]] iterum praeses Russiae electus est, die [[7 Maii]] eodem anno inauguratus. Die [[18 Martii]] [[2018]] denuo praeses Foederationis Russicae electus, die [[7 Maii]] eiusdem anni inauguratus est.
 
== Nexus externi ==