Quantum redactiones paginae "Academia internationalis Volapük" differant

Content deleted Content added
 
Linea 10:
Lutetiae statuta nova Academiae approbata sunt, cuius essent conficere grammaticae et verborum thesauri emendationem maiorem. Nihilominus iam ante 1889 Kerckhoffs cum Schleyer conflixerat, quippe qui reformationem maximam in animo habuisset. Sermonem Volapük utique faciliorem reddendum esse Schleyer obstinatus negavit. Domno Kerckhoffs tamen contigit, ut Schleyer non iam nova vetare posset. Tunc Schleyer academiam dissolutam esse declaravit.
 
Anno 1890 Schleyer ipse novam academiam [[Constantia (Germania)|Constantiae]] fundavit cuius membra IL discipuli fidelissimi fuerunt. Consilium hoc autem vix activum fuit; res relatae in periodico "Volapukabled lezenodik" monstrant delectos fideles (e.g. HungarusHungarum [[Izor Gebaur]]) omnes decisiones Ioannis Martini Schleyer sine ulla critica approbavisse. Post annum 1893 de ista academia omnino siletur.
 
Waldemario Rosenberger duce ex anno 1892, pristino academiae praeside, nova commissio [[Petropolis|Petropoli]] praeconia idiomatis ''Idiom Neutral'' edicebat. Finis academiae officialis anno 1895 venit, quando nomen mutatum est ad "Akademi Internasional de Lingu Universal". Iosepho Peano praeside consilium inde ab anno 1915 pervulgabat idioma ''Latino sen fleksio'' et renominatum est ''Academia pro Interlingua''. Itaque annis 1890 academiae duae simul exstiterant, academia Germanica et academia Russica. Mox autem ambabus academiis motio viva defuit.