Quantum redactiones paginae "42 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== Eventa ==
===Bellum civile Romanum===
[[Fasciculus:Map Philippi campaign 42 BC-fr.svg|thumb|Iter utriusque exercitus ad Philippos venientium.]]
*Vere Brutus exercitum e Graecia in Asiam traduxit et Cassium Smyrnae convenit, ubi tyrannicidae hostes in Asia primum debellare decreverunt antequam adversus [[Triumviratus|triumviros]] procederent. [[Rhodus|Rhodios]] et quasdam civitates [[Lycii|Lyciorum]] expugnaverunt et bona diripuerunt. Ceterae [[Asia Minor|Asiae]] quoque quamvis pacatae magna tributa imposuere.
*Simili modo [[Triumviratus|triumviri]] pecuniam a Romanis ceterisque Italianis omni modo exigebant. Aestate exeunte Octavianus Salvidienum Rufum contra [[Sextus Pompeius|Sextum Pompeium]] misit, qui tamen ab hostibus transitu in Sicilam prohibebatur. Superior enim erat classis Pompei.