Quantum redactiones paginae "Ruthenia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
oportet hoc nomen explicare
Linea 2:
{{videdis|Ruthenia (discretiva)}}
[[Fasciculus:KiewerRus.jpg|thumb|Tabula Russiae Kioviensis]]
'''Ruthenia,''' etiam '''Russia, Ruscia, Roxolania,''' [[Roxolania]], et ipso vulgo ''Rus' '' (Русь), est terra [[Slavi|Slavorum]] orientalium, quae nunc capitulatim est partes [[Ucraina]]e, [[Russia|Foederationis Russicae]] et [[Ruthenia Alba|Rei Publicae Rutheniae (Russiae) Albae]].
 
==Historia==
Linea 8:
Saeculis [[Saeculum 9|nono]] [[Saeculum 10|decimoque]] in [[Europa]] orientali formatum est regnum [[Slavi|Slavorum]] orientalium (etiam a gentibus Finnicis et aliis inhabitabatur), cuius metropolis ab anno [[882]] fuit urbs [[Kiovia]] ([[Chiovia]]). Territorium regni, quod erat ex maximis terris Europae, terras Ucrainae, Rutheniae Albae, partemque territorii Russiae nostri temporis inclusit{{dubsig}} et Latine vocatum est ''Russia'' (quod nomen primo adhibitum est circa annum [[960]]), ''Ruscia'' (saeculo [[saeculum 11|undecimo]] erat forma praevalens nominis Latini pro hac terra), ''Ruthenia'' (a saeculo [[saeculum 12|duodecimo]]), etc. Nunc civitas illa nomine ''[[Russia Kioviensis]]'', secundum metropolim suam, saepe appellatur.
 
De origine huius terrae nominis variae sunt opiniones. Ex [[Chronica Nestoris|annalibus]], saeculo duodecimo Kioviae scriptis, terra Russica/Ruthenica vocata est e nomine unius ''[[Varegi|Varegorum]]'' (i.e., opinione praevalenti,<!--Grammatica?--> [[Vicingi|Vicingorum]]) gentis, ex qua orti sunt [[duces Rutheniae]] (quorum primus, e chronica illa, fuit [[Ruricus]]). Gens illa a Slavis orientalibus ''Rus' '' (Русь), a [[Graeci]]s ''Rhos'' (Ρως), [[lingua Latina|Latine]] initio ''Rugi'' seu ''Rutuli'' et deinde ''Russi'' seu ''[[Rutheni]] (Rhuteni, Ruteni)'' dicitur. Populus Slavicus, ducibus illis dediticius, ex nomine illorum gentis se et terram suam vocavit. Haec explanatio est probabilior, iudicio multorum. Illa tamen non ab omnibus accepta est. Certi putant, Russi/Rutheni et Russia/Ruthenia vocabula sua acceperunt ex nomine gentis Slavicae, ''Rodii, Rossi,'' seu ''Russi'' vocatae. Nonnulli opinantur, fluvius ''Ros' '' (Рось), idem ''Rossa'' (Росса) vel ''Rus' '' (Русь) dicitur (nunc in Ucraina, accola fluminis [[Danapris]] est), appellationem suam populo et territorio dedit. Hypotheses aliae etiam exsistunt.
 
Saeculo duodecimo, desintegratio regni Ruthenorum accidit, multi ducatus illorum formabantur. Postea verbo ''Ruthenia'' (Русь, ''Ruś'') utebantur pro denotatione variorum territoriorum, quae olim fuere partes regni talis nominis.