Quantum redactiones paginae "Georgius Carolus Huysmans" differant

Content deleted Content added
m Andrew Dalby movit paginam Georgius-Carolus Huysmans ad Georgius Carolus Huysmans: Latine rarissime praenomina ita coniunguntur. Redirectio manet
Linea 6:
Carolus Maria Georgius Huysmans fuit filius litographi Godefridi Huysmans et magistrae Malvinae Badin. Cum pater mortuus est, octo annos natus erat. Vitricum cui mater mox nupserat, repudiavit. Ipse numquam uxorem duxit nec liberos habuit.
 
Ut originem [[Nederlandia|Batavicam]] patris honoraret, praenomen Joris-Karl sumens primum librum ''Le Drageoir à épices'' anno 1874 edidit. Cum sermo eius singularis, verborum supellex, dicacitas, amplissima doctrina, res minutatim narratae laudari non desisterent, Huysmans auctoritate [[Aemilius Zola|Aemilii Zola]] motus primo se scriptoribus [[Naturalismus humanisticus(litterae)|naturalisticis]] applicavit. Post medios annos octogesimos autem vehementer pertinuit ad litteras [[Decadentismus|decadentismi]]. Non solum fabulas, sed etiam commentaria de arte scribens picturam [[Impressionismus|impressionisticam]] et [[Symbolismus (artes)|symbolisticam]] adiuvavit.
 
Opus illustrissimum est fabula romanensis ''À rebours'' (edita anno 1884); Huysmans iuvenem nomine Des Esseintes ostendit qui a societate civili abhorrens domum recedit, se totum studio [[aesthetica|aesthetico]] et [[mystica|mystico]] dedit, fere mente turbatur. Nota est bibliotheca in capite tertio descripta quae latinitate cum classica condemnata, tum corrupta praedicata a [[Petronius|Petronio]] inchoat et in scriptoribus invasionum barbaricarum atque ineuntis medii aevi deficit. Summus liber ''À rebours'' etiam «breviarium decadentiae» ([[Arthurus Symons]]) habitum est, Huysmans a [[Stephanus Mallarmé|Stephano Mallarmé]] (is carmen ''Prose pour Des Esseintes'' scripsit), [[Anscharius Wilde|Anschario Wilde]] aliisque auctoribus aetatis quae [[finis saeculi]] ''(fin de siècle)'' dicitur, dilectus est.