Quantum redactiones paginae "Castor et Pollux" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Campidoglio - Dioscuri all'alba 1050290.JPG|thumb|Simulacra aetate antiqua seriore facta, apud [[Capitolium]] posita.]]
 
'''Castor et Pollux''' ([[Graece]] {{lang|grc|Κάστωρ καὶ Πολυδεύκης}}) sive '''Gemini''' seu '''Dioscuri''' (''Διόσκοροι seu Διόσκουροι, "Iovis pueri''"), in [[mythologia]] [[Graecia|Graeca]] et [[Roma]]na, fuerunt filii gemini [[Leda]]e et fratres [[Helena]]e [[Troia]]nae. Pater Pollucis fuit [[Iuppiter]], sed Castoris pater fuit [[Tyndareus]], [[homo]], quapropter hic mortalis fuit, ille tamen immortalis. Castore mortuo, Pollux Iovem poposcit ut cum fratre immortalitatem suam partiretur.
 
Dioscuri a [[Romani]]s habebantur custodes viatorum et nautarum. Aevo [[religio Christiana|Christiano]] officia eorum in cultu populari ad Sanctos [[Cosmas et Damianus|Cosmam et Damianum]] ascripta sunt.