Quantum redactiones paginae "Fuga" differant

Content deleted Content added
Neander movit paginam Fuga ad Fuga (musica): Distinguendum a sensu cotidiano.
 
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Aeneas' Flight from Troy by Federico Barocci.jpg|thumb|300px|Aeneae cum suis a Troia fuga]]
#REDIRECT [[Fuga (musica)]]
'''Fuga''' est actus devitans cum hominibus tum ceteris animantibus [[periculum|periculis]], [[minae|minis]] aliisque incommodis inlatus. Saepissime repentina est et celeris, ideoque ''fuga'' per [[metonymia]]m rapidum cursum significat, sicut ''temporum fuga''.<ref>[[Seneca]], ''[[De brevitate vitae|Brev.]]'' 9.3; [[Horatius]] ''[[Carmina (Horatius)|Carm.]]'' 3.30.5.</ref> Praeterea effusa esse solet et sine fine praemeditato, nisi forte fugiens perfugium vel refugium sibi praecogitavit.
 
Qui fugae se dedit, ''[[profugus]]'' dicitur. Qui autem ex custodia effugit, ''fugitivus'' vocatur; apud antiquos fugitivus erat servus, "qui extra domini domum fugae causa, quo se a domino celaret, mansit."<ref>''[[Digesta]]'' 17.pr.</ref> Praeterea animalia ex saeptis nidisve effugientia fugitiva sunt.<ref>[[Marcus Terentius Varro|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|Rust.]]'' 3.16.21.</ref>
 
[[Fuga (musica)|Fuga musica]] digna est, quae separatim tractetur.
 
== Notae ==
<references />