Quantum redactiones paginae "Essentia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de substantia
Tag: 2017 source edit
 
Linea 1:
'''Essentia''' est [[natura]] vel [[substantia]] cuiusdam [[ens|entis]]. Quo [[nomen substantivum|nomine]] [[Lucius Sergius Plautus|Sergius Plautus]] [[Stoicismus|Stoicus]] exeunte [[saeculum 1 a.C.n.|saeculo primo a.C.n.]] notionem [[Aristoteles|Aristoteliam]] q.e. '''οὐσία''' interpretatus est. De quo [[Quintilianus]] hoc testimonium dicit: "Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio: οὐσίαν, quam Plautus ''essentiam'' vocat."<ref>''[[Institutio oratoria|Inst.]]'' 3.6.23.</ref> Sed iam [[Cicero]], qui pro οὐσία ''naturam'' reddere solebat, etiam ''essentia'' usus esse dicitur, itemque [[Papirius Fabianus]].<ref>[[Seneca]], ''[[Epistulae morales ad Lucilium|Ep.]]'' 58.6.</ref>
 
Initio quidem ''essentia'' in dubium vocata esse videtur propter duritiam nimiam, ut Quintilianus prae se fert dubitatores admonens: "Multa ex Graeco formata nova, ac plurima a Sergio Plauto, quorum dura quaedam admodum videntur, ut ''ens'' et ''essentia'': quae cur tanto opere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus: ideoque paupertate sermonis laboramus."<ref>''Inst.'' 8.3.33; cf. 2.14.2.</ref> Etiam [[Seneca]]e visum est hoc vocabulum defendere: "Quid enim fiet, mi Lucili? Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo [sc. ''essentia''] uti."<ref>Sen. ''Ep.'' 58.6.</ref> Saeculo fere post [[Apuleius]] ''essentiam'' receptam habet idemque [[Significatio (linguistica)|significantem]] ac ''[[Substantia|substantiam]]'': "Οὐσίας quas essentias dicimus" [. . .] "et primae quidem substantiae vel essentiae primum deum esse et mentem formasque rerum et animam."<ref>[[Apuleius|Apul.]] ''[[De Platone et eius dogmate|De Platone]]'' 1.6.</ref>
 
Sed [[Laurentius Valla]] in ''[[Dialecticae disputationes|Dialecticis disputationibus]]'' (1439) ''essentiae'' et ''substantiae'' usus distinctionem constituere voluit, "ne ambagibus sermo implicetur".<ref>Valla, ''Dial. disp.'' 1.6.</ref> De ''essentia'' in [[Latinitas medii aevi|Latinitatem medii aevi]] recepta disputavit de Ghellinck (1942). Apud [[Benedictus de Spinoza|Spinozam]], "Per attributum intelligo id, quod [[intellegentia|intellectus]] de ''substantia'' percipit, tanquam eiusdem ''essentiam'' constituens.<ref>[[Ethica, ordine geometrico demonstrata]], Pars I, Definitiones IV</ref>