Quantum redactiones paginae "Allegoria" differant

Content deleted Content added
de notionibus
Tag: 2017 source edit
m Non stipula
Linea 1:
{{Non stipula}}
[[Fasciculus:Jan_Vermeer_van_Delft_011.jpg|thumb|[[IohannesIoannes Vermeer]]: '''Ars pingendi'''. Allegoria artis pingendi.]]
'''Allegoria''' (ex verbo [[lingua Graeca|Graeco]] ἀλληγορία‚ alia locutio) est forma locutionis circuitione quadam, qua res sive persona sive actio quadam [[similitudo|similitudine]] pro alia re sive persona sive actione adhibetur.
 
Line 5 ⟶ 6:
 
== Donatus, de tropis ==
''Allegoria est tropus, quo aliud significatur quam dicitur, ut et iam tempus equum fumantia solvere colla, hoc est `carmen finire'. Huius species multae sunt, ex quibus eminent septem: [[ironia]], antiphrasis, [[aenigma]], charientismos, paroemia, sarcasmos, astismos.''
:''a. [[Ironia]] est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus et cetera. Hanc nisi gravitas pronuntiationis adiuverit, confiteri videbitur quod negare contendit.''
:''b. [[Antiphrasis]] est unius verbi ironia. ut [bellum lucus el Parcae] bellum, hoc est minime bellum, et lucus eo quod non luceat, et Parcae eo quod nulli parcant.''
:''c. [[Aenigma]] est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, ut mater me genuit, eadem mox gignitur ex me, cum significet aquam in glaciem concrescere et ex eadem rursus effluere.''
:''d. [[Charientismos]] est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, ut cum interrogantibus nobis, numquis nos quaesierit, respondetur `bona fortuna'; exinde intellegitur neminem nos quaesisse.''
:''e. [[Paroemia]] est accommodatum rebus temporibusque proverbium, ut `adversum stimulum calces' et `lupus in fabula'.''
:''f. [[Sarcasmos]] est plena odio atque hostilis inrisio, ut en agros et quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens.''
:''g. [[Astismos]] est tropus multiplex numerosaeque virtutis. Namque astismos putatur quidquid simplicitate rustica caret et faceta satis urbanitate expolitum est, ut est illud qui Bavium non odit amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.''
 
{{NexInt}}
*[[Antrum Platonicum]]
*[[Allegoriae quattuor elementorum]]
*[[Allegoriae sensuum separatorum (Bruegel)]]
*[[Antrum Platonicum]]
*[[Metaphora]]
*[[Similitudo]]
 
[[Categoria:Ars]]
{{stipula}}
 
[[Categoria:Ars rhetorica]]
[[Categoria:Litterae]]
[[Categoria:Ars]]