Quantum redactiones paginae "Editio princeps" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
 
===Rhenanus humanismus===
Humanismus Rhenanus quoque qui paulo post circa praeclaram [[Universitas Basiliensis|universitatem Basiliensem]] florebat et litterarum Graecarum doctores insignes praebuit inter quos [[Erasmus|Erasmum]], [[Simon Grynaeus|Simonem Grynaeum]], [[Iohannes Oporinus|Iohannem Oporinum]], [[Sigismundus Gelenius|Sigismundum Gelenium]], [[Beatus Rhenanus|Beatum Rhenanum]] etc. memorare licet nonnihil auctoribus Graecis typis divulgandis contulit. Ita apud typographum [[Hieronymus Frobenius|Hieronymum Frobenium]]<ref>[http://www.ub.unibas.ch/itb/druckerverleger/hieronymus-froben-der-aeltere/ Vita et opera]</ref> prodiere anno 1532 [[Stobaeus]], anno 1533 [[Diogenes Laertius]] et [[Arrianus]] et [[Ptolemaeus]], anno 1544 [[Flavius Iosephus]] ; apud [[Iohannes Hervagius|Iohannem Hervagium]] anno 1533 [[Euclides]] et anno 1534 [[Heliodorus]] ; apud [[Iohannes Oporinus|Iohannem Oporinum]] anno 1539 [[Diodorus Siculus]] et anno 1545 [[Oracula Sibyllina]]... Anno 1530 quinque primi libri [[Polybius|Polybii]] [[Hagenoa|Hagenoae]] a Vincentio Opsopaeo curati typis mandati sunt quibus anno 1549 Ioannes Hervagius ''Excerpta Antiqua'' librorum VI-XVIII [[Basilea|Basileae]] addidit.
 
===Stephani, typographi Parisienses===