Quantum redactiones paginae "Thomas Hobbius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 49:
Ultimo decennio [[vita]]e, Hobbesio nihil licuit in lucem proferre, quod civitatem vel philosophiam politicam attingeret. Qua re adductus ad ea quibus iuvenis studuerat incumbere coepit. Poeticam attigit vita sua carmine expressa (1672; e prelo anno 1681), sed iam paulo antea ''Historiam ecclesiasticam carmine elegiaco concinnatam'' exaraverat (e prelo 1688). Anno 1673, quia nihil aliud haberet quod faceret, Homeri ''Iliadem'' et ''Odysseam'' versibus Anglicis exprimere coepit. ''The Iliads and Odysses of Homer'' (1676) non ab omnibus laudatum est opus, quia anachronismis scatet et immodicum est in diminuendo spatio diis et feminis dato. Etiam hoc opere igitur sua vulnera exposuit.
 
In ultimo quem scripsit libro, cui nomen subfacetum ''Decameron Physiologicum: or, ten Dialogues of Natural Philosophy'' (1678) tribuit, philosophiam suam naturalem exposuit et usque elaboravit. Animo erga Cartesium benigniore de materia et motu disputavit nec praemissa Aristotelica omnino sprevit. Acumen philosophandi nequaquam viro nonaginta annorum defuit, sed anno [[1679]] [[morbus|morbo]] quodam [[vesicaVesica urinaria|vesicae]]e implicatus [[paralysis|paralysi]] affectus, diem ultimum in domo Hardwickana obiit. Ita actum est de viro, qui sero venit nec umquam discessit.
 
{{NexInt}}
Linea 55:
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==