Quantum redactiones paginae "Blasius Pascalis" differant

Content deleted Content added
de theoremate Pascali et notionibus
de statu moralistae
Linea 2:
 
[[Fasciculus:Epitaph Blaise Pascal Saint-Etienne.jpg|thumb|left|300px|[[Epitaphium]] Blasii Pascalis]]
'''Blasius Pascalis'''<ref>[http://books.google.com/books?id=CycPAAAAIAAJ&pg=RA1-PA61&lpg=RA1-PA61 Sepulchrum]</ref> (aliter '''Paschalis''', '''Pascalius''', nomen plumae '''Ludovicus Montaltius''', [[Augustonemetum|Augustonemeti]] natus [[19 Iunii]] [[1623]] ; [[Lutetia]]e mortuus [[19 Augusti]] [[1662]]) fuit [[mathematicus]], [[philosophus]] et [[philosophusmoralistae Francici|moralista]] Francicus. Filius [[Stephanus Pascalis|Stephani Pascalis]] regis magistratus, vita opulenta, debili autem salute gavisus est, et plurime mathematica ac [[physica]] coluit studia. Quae tam bene iam ab adulescentia didicit, ut tantum septimum decimum annum agens tractatum de re [[Geometria|geometrica]] conscriberet, undevicesimum dein machinam ad calculandum inveniret. Etiam hodierna physica eum ob studium de pressione commemorat in unitate mensurae ''[[Pascalium (unitas)|Pascalium]]'' appellata, quae 1 [[Newtonium]] per [[metrum quadratum]] indicat.
 
Pascalis [[Religio Christiana|religionem Christianam]] coluit et plurime [[Iansenismus|Iansenismum]], cuius semper strenuus defensor fuit. Etiam Iacobina dilecta soror assidue Iansenismum secuta est et cistercensem abbatiam [[Portus Regius|Portus Regii]] intravit, tam suam religionem amans ut postremo animam amitteret doloris causa cum Romae Ecclesia Portum Regium delere voluisset. Pascalis ipse cogitationes suas de Iansenismo descripsit in opere quod inscriptum est "Epistulae Provinciales", idque edidit nomine plumae Ludovicus Montaltius.
Linea 20:
"''Cum non potuit iustitia corroborari, vis iustificata est.''" <small>Pascalis de iustitia.</small>
 
Ducebat Pascalis religionem Christianam solam condicionem humanam illustrare posse: namque cum primum [[Adam]] et [[Eva]] peccaverunt miseriam toti humano generi intulerunt, atque ab illo tempore vixerunt homines perenne quaerentes beatitudinem quam ab [[Eden]] repulsi perdiderunt. Nam nihil tam animose quam quod iam tentum evanescit desideramus. Homo est miser, cum maiora quam se gnoscere aut accipere nequeat, sed itidem magnus, quando suae conscius miseriae: enim animalia suam nesciunt. Peccato primo effecto, homines ad invidiam, fraudem cupiditatemque versi sunt. Quam ob rem [[ethica]] non lex optima ad bene vivendum, sed tantum exitum diutinae [[consuetudo|consuetudinis]] est; idem ac [[ius]] nascitur a vi, et leges moresque antiqui aegre mutantur non quia valentiores quam novi ducuntur, sed quia antiquo ex tempore iam exstant.
 
== De mathematica ==