Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)" differant
Content deleted Content added
Linea 18:
Nihilominus amicitia [[Caesar]]is, incertum qua de ratione, destitutus non est, qui eum in Africam ac deinde in Hispaniam secum duxit, ita ut Dolabella proeliis et apud [[Thapsi Pugna|Thapsum]] et apud [[Munda]]m interfuerit. Fortasse timebat Caesar ne Romae relictus Dolabella seditiones denuo excitaret. Nam ne dignum quidem memoratu hoc bello quicquam fecit.
[[Consul]] suffectus anni [[44 a.C.n.]], etsi Antonio repugnante, a dictatore designatus
Itaque ante finem anni in provinciam profectus, mense Ianuario anni [[43 a.C.n.]] in [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] pervenit, ubi [[provincia]]s et exercitus partis orientalis [[Imperium Romanum|imperii Romani]] in potestate interfectorum Caesaris et Antonii inimicorum repperit, qui ei [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] noluerunt tradere. Iter facienti per [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] Dolabellae [[Gaius Trebonius|Trebonium]] illius provinciae [[Proconsul|proconsulem]] insidiis quidem occidere [[Smyrna]]e contigit atque caput eius ad statuam [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] abjecisse dicitur<ref>[[Dio Cassius]] XLVII.29.</ref> (nam Trebonius unus ex interfectoribus Iduum Martium erat), sed paulo post in Syria a [[Gaius Cassius Longinus|Gaio Cassio]] in urbem [[Laodicea]]m inclusus est. Tum ne ab inimicis caperetur voluntaria morte vitam finire coactus est [[proconsul]] Dolabella mense iulio anni 43 a.C.n. Post necem Trebonii, hortante [[Cicero]]ne, hostis publicus a [[Senatus Romanus|senatu]] iudicatus erat.
|