Quantum redactiones paginae "Votum" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores |
||
Linea 1:
In religionibus '''votum''' est pollicitatio alicui deo vel deae facta alicuius rei optatae
== In religionibus antiquis ==
In [[Religio Romana|religione Romana antiqua]] votum est pollicitatio cum condicione. Non magistratus tantum aut duces vota faciebant : privati homines quoque, si quae a deis petebant, dona
Multae locutiones Latinae ad consuetudinem vovendi pertinent. Notabile est 'voti damnatum' dici
Quo die novus [[Imperatores Romani|imperator Romanus]] regnare coeperat 'dies imperii' dicebatur : illo die vota solemnia pro salute imperatoris et [[Imperium Romanum|imperii]] publice suscipiebantur quae per decem annos novabantur. Decem annis peractis, die natali imperii magnae feriae celebrabantur, ''decennalia'' aut ''vicennalia'' dicta, tum cum vota priora solvebantur et nova vota in proximos annos suscipiebantur. Quae sollemnitates frequenter in [[Nummi|nummis]] iactabantur, in quibus imperatorem ad aram accensam sacrificantem videre possis, adpositis titulis VOTA PVBLICA vel VOTA SVSCEPTA vel VOTA SOLVTA<ref> Andreas Chastagnol 1984, 'Les jubilés décennaux et vicennaux des empereurs sous les Antonins et les Sévères'
== In religione Christiana ==
Ecclesia Christiana novum genus votorum excogitavit : ei qui vota solemnia suscipiebant totam vitam suam Deo devoturos esse pollicebantur. In primis si qui vota [[Monasterium|monastica]] vel perpetua suscipiebant, omnibus terrestribus bonis et voluptatibus renuntiabant (vota castitatis, paupertatis, oboedientiae...). Talia vota gratuita et sine condicione videri possunt ; revera tamen illo modo salutem animae suae effecturos credebant.
Linea 15:
Hodie, oblitterata significatione religiosa obsoleta, nomen 'votum' sive rem optatam sive ipsam actionem optandi plerumque designat.
== Si vis plura legere ==
* G. Baggieri et al. 1996, ''Speranza e sofferenza nei votivi anatomici dell'antichità'', (catalogus expositionis Romae habitae, reed. 1999 mutato titulo ''L'antica anatomia nell'arte dei donaria'').
* G. Freyburger, 'Decennalia' in [[Der Neue Pauly]]
* M. Haase, 'Votivkult' in [[Der Neue Pauly]]
* D. Klose, 'Vota' in [[Der Neue Pauly]]
* H. Mattingly 1952/53, The Imperial “Vota”, in: ''Proceedings of the British Academy'' 36 : 155-195 et
* M. Thirion 1965, 'Les vota impériaux sur les monnaies entre 337 et 364',
== Notae ==
<references />
{{NexInt}}
|