Quantum redactiones paginae "Incunabula" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 1:
[[Fasciculus:Incunabulum.JPG|thumb|[[Liber]] ante [[saeculum 16|saeculum sextum decimum]] [[prelum typographicum|prelo typographico]] factus. Hic [[codex]], anno [[1497]] [[Argentoratum|Argentorati]] a J. R. Grueninger impressus, [[Biblia]] litteris nigris continet. Litterae rubrae in paginis post typographiam manu scriptae sunt.]]
 
'''Incunabula'''<ref>Proprio sensu incunabula sunt lintea et receptaculum quo infantes reponuntur. Simili modo incunabula typographica ad infantiam librorum spectant.</ref> dicuntur [[liber|libri]] qui ab inventa arte [[typographia|typographica]] (circa 1450) usque ad annum [[1500]] exeuntem typis metallicis expressi sunt. Haec divisio non tam ad [[Codicologia|codicologiam]] vel historiam librorum spectat (nihil enim libri anni 1500 a libris anni 1501 differunt !), immo potius ad mercatum et collectorum studia quibus libri XV saeculi pretiosiores videntur esse<ref>Adeo ut antiquorum librorum bibliopolae hodie, postquam incunabula rariora facta sunt, ''postincunabula'' appellent libros tribus primis decenniis sexti decimi saeculi impressos.</ref>. Nihilominus ob hoc ipsum, iam ab octavo decimo saeculo, incunabula diligentius quam ceteri libri recenseri describique coeperunt : sunt bibliographiae et [[Bibliotheca|bibliothecarum catalogi]] incunabulis dediti.
 
== De aspectu ==
Prima incunabula codices manuscriptos imitabantur, quam simillima eis ut fierent, adeo ut magnae litterae unicuique libro aut capitulo praepositae saepe post impressionem rubro vel caeruleo pigmento manu pingerentur et textum rubricabant ut incipientes sententias insignirent. Nulla pagina [[Titulus|titulo]] dedicata corpori operis anteponebatur : at quia primum verbum textus ''Incipit'' esse solebat, prima paragraphus ipsa ''[[Incipit|incipit]]'' dicebatur ubi argumentum operis explicatum invenires ; contra nomen typographi, locus et annus quo liber excusus erat in calce operis inscribebantur, in paragrapho ultima cui nomen [[Colophon (litterae)|colophon]] erat. Nonnumquam etiam omnino deerant : tum investigatores historiae librorum periti typis ipsis comparandis (nam magnas varietates praebebant et saepe de novo conflabantur) vel etiam [[Filigranologia|filigranis papiraceis]] illas editiones anonymas alicui officinae typographicae tribuere conantur.
[[Fasciculus:Verteilung der Inkunabeln nach Regionen.png|thumb|Incunabula per regiones Europae distributa.]]
Typorum genera duo praecipua fuere :
* litterae '''Romanae''' vel '''rotundae''' dictae quae ab [[Humanista|humanistis]] adhibebantur quia genus scribendi antiquum fuisse credebant.
* litterae '''[[Abecedarium gothicum|Gothicae]]''' vel '''semigothicae''' dictae in Europa septentrionali maxime usitatae et quae scriptis medii aevi et linguis vernaculis peridonea videbantur. Vulgatissimae enim sunt in manuscriptis tertii, quarti quintique decimi saeculi.
 
Praeterea quo fidelius manuscripta imitarentur, primi typographi non tantum litteras metallicas separatas conflabant sed etiam [[Ligatura|litteras ligatas]] vel variis signis diacriticis instructas plerumque [[Abbreviatio|abbreviaturas]] adnotantibus.
 
Primus liber xylographiis illustratus ''Edelstein'' Germanice inscriptus ('Gemma') [[Bamberga|Bambergae]]e ex officina typographi Alberti Pfister circa annum 1461 in lucem prodiit. Iam a quarto decimo saeculo imagines xylographice expressae divulgabantur : tum vero simul cum textu typis metallicis scripto quem illustrabant, ex eadem forma, foliis imprimi coeperunt. Quod genus librorum illustratorum brevi tempore per omnem Europam in usu fuit. Illustrissima sunt ob multitudinem egregiamque artem imaginum ligno incisarum [[Liber chronicarum (Schedel)|Liber chronicarum]]<ref>[[Norimberga|Norimbergae]]e, 1493.</ref> et [[Hypnerotomachia Poliphili]]<ref>[[Venetiae|Venetiis]], apud [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]], 1499.</ref>, item editiones illustratae fabularum [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii]] [[Lugdunum|Lugduni]] a Iohanne Trechselio (1493)<ref>[http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k53187w/f4.image Gallica]</ref> et [[Argentoratum|Argentorati]] a Iohanne Grueninger (1496) publicatae.
 
Ita paulatim incunabula ab imitatione manuscriptorum codicum discedebant et proprietates sui generis adsumebant, e quibus similiora libris saeculorum posteriorum fiebant. Quinto decimo saeculo exeunte prima pagina titulo dicata frequentior fit atque etiam imagine ligno incisa ornari solet, raro tamen adhuc locum officinae typographicae indicat. Folia (nondum paginae!) numeris Romanis a typographis numerari solebant. Postremo ultimis annis magnae litterae quae initium capitulorum denotant ligno incidi atque simul cum textu imprimi coeptae sunt : ita typographi vacuum locum pictoribus destinatum relinquere non iam cogebantur. Revera illa loca saepe usque ad memoriam nostram alba remanserunt quia pictores omnibus exemplaribus operam dare non poterant.
 
== De disseminatione geographica ==
[[Fasciculus:Druckorte Inkunabeln.svg|thumb|Loca ubi incunabula impressa sunt.]]
Si Biblia [[Iohannes Gutenberg|Gutenbergiana]] dicta, quem nisi primum saltem unum e primis libris typographicis constat fuisse, [[Moguntiacum|Moguntiaci]] ante 1455 excusa est, paucis annis ars noviter inventa e Moguntiaco in multas urbes Germanas propter [[Rhenus|Rhenum]] ([[Argentoratum]], [[Colonia Agrippina|Coloniam]], [[Basilea|Basileam]]m...) et ad meridiem versus sitas ([[Bamberga|Bambergam]]m, [[Norimberga|Norimbergam]]m, [[Augusta Vindelicorum|Augustam Vindelicorum]]...) disseminabatur. Mox typographi Germani Alpes quoque transierunt atque artem typographicam in Italiam introduxerunt ([[Roma|Romam]]m<ref>[[Sublacum|Subiaci]] ubi duo typographi Germani Sweynheim et Pannartz multas [[Editio princeps|editiones principes]] auctorum Latinorum antiquorum dederunt.</ref>, [[Venetiae|Venetias]], [[Mediolanum]], ...), quae brevi tempore aemulatrix Germaniae facta est. Postea etiam in Franciam, [[Lutetia|Lutetiam]]m (1470) et [[Lugdunum]] (1473) etc., in [[Belgica|Belgicam]]m et Bataviam ([[Lovanium]], [[Guda|Gudam]]m, [[Antverpia|Antverpiam]]m...), postremo in Hispaniam ([[Salmantica (Hispania)|Salmanticam]], [[Hispalis|Hispalem]]...) et Angliam ([[Westminster]], [[Oxonia|Oxoniam]]m...). Incunabula nonnumquam etiam in parvis oppidis excusa sunt, quia multae officinae tunc temporis itinerariae erant. Tribus decenniis igitur ars typographica toti Europae nota fuit.
 
Numerus editionum incunabularum hodie circa 30 000 aestimatur, exemplaria per editionem inter centum et quingenta (quorum maxima pars hodie deperdita est). At si editiones nobis servatas per urbem dinumeres primum locum obtinet [[Venetiae]] (12%), secundum [[Lutetia Parisiorum]] (10%), tertium Roma (7%), quartum [[Colonia Agrippina|Colonia]] (5,5%), quintum [[Lugdunum]] (5%), sextum [[Lipsia]] (5%), septimum [[Augusta Vindelicorum]] (4,5%), octavum [[Argentoratum]] (4%)...<ref>[http://www.bl.uk/catalogues/istc/index.html Incunable short title catalogue]</ref>
 
== De linguis ==
[[Fasciculus:Incunabula distribution by language.png|thumb|Editiones incunabulae per linguam discriptae.]]
Quod si editiones incunabulas per linguam discribas, longe antecedere linguam Latinam invenies (70%) : sequuntur linguae Germanica (11%), Italiana (8%), Francogallica (6%)... Contra libri et typi Graeci et [[Hebraice|Hebraici]] adhuc rari sunt.
 
== Recensiones ==
[[Fasciculus:Pfister.faks.1.jpg|thumb|Pagina xylographice illustrata ex ''Edelstein'' Ulrici Boner. (Bambergae, 1461).]]
* [[Ludovicus Hain]], ''Repertorium bibliographicum : in quo libri omnes ab arte typographica inventa usque ad annum MD typis expressi ordine alphabetico vel simpliciter enumerantur vel adcuratius recensentur opera Ludovici Hain'', Stuttgartiae : J. G. Cottae ; Parisiorum : J. Renouard, 1826-1838 (quatuor volumina). [http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k4854b/f5.image.r=Repertorium+bibliographicum,+in+quo+libri+omnes+ab+arte+typographica+inventa+usque+ad+annum+.langFR Reeditum Berolini anno 1925]
* W.A. Copinger, ''Supplement to Hain's Repertorium Bibliographicum, or collection towards a new edition of that work : In two parts : The First containing nearly 7000 corrections of and additions to the collations of works described or mentioned by Hain. The second a list with numerous collations and bibliographical particulars of nearly 6000 volumes printed in the fifteenth century not referred to by Hain'', Londini, 1895-1902 (duo volumina) [https://archive.org/details/supplementtohai00copigoog]
* ''Gesamtkatalog der Wiegendrucke'' / herausgegeben von der Deutschen Staatsbibliothek zu Berlin, Stuttgartiae : A. Hiersemann, 1925- (hucusque non ultra litteram H progressus est). [http://www.gesamtkatalogderwiegendrucke.de/ Datorum thesaurus interretialis]
== Notae ==
<references />
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Si vis plura legere ==
* Dominicus Coq, 'Les incunables : textes anciens, textes nouveaux' in ''Histoire de l'édition française'' (cur. H.I. Marin et Rutgero Chartier) I : ''le Livre conquérant : du Moyen âge au milieu du XVIIe siècle'', Promodis, 1983 : 177-193.
* Lucianus Febvre et Henricus Iohannes Martin, ''L'apparition du livre'', Parisiis, Albin Michel, 1958. [http://www.persee.fr/doc/rbph_0035-0818_1963_num_41_4_2496_t1_1287_0000_3?q=febvre%20martin%20apparition Recensio critica]
* Conradus Haebler, ''Handbuch der Inkunabelkunde'', [[Stuttgardia|Stuttgartiae]] : A.Hiersemann, 1966 (secunda editio).
** ''Typenrepertorium der wiegendrucke'', Halle, 1905-1924 (5 vol.).
* Wytze et Lotte Hellinga, ''The fifteenth-century printing types of the Low Countries'', [[Amstelodamum|Amstelodami]] : M. Hertzberger, 1966.
* Albertus Labarre, 'Les incunables : la présentation du livre' in ''Histoire de l'édition française'' (cur. H.I. Marin et Rutgero Chartier) I : ''le Livre conquérant : du Moyen âge au milieu du XVIIe siècle'', Promodis, 1983 : 194-215.
* Daniela Sansy, 'Texte et image dans les incunables français', ''Médiévales'', 1992 (11) n.22 : 47-70 [http://www.persee.fr/doc/medi_0751-2708_1992_num_11_22_1239 Hic legere potes]
 
[[Categoria:Codices]]
[[Categoria:Libri]]
*Daniela Sansy, 'Texte et image dans les incunables français', ''Médiévales'', 1992 (11) n.22 : 47-70 [http://www.persee.fr/doc/medi_0751-2708_1992_num_11_22_1239 Hic legere potes]