Quantum redactiones paginae "Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 11:
[[Fasciculus:Illyrians (English).svg|thumb|Gentes Illyrici antiqui : de Parthinis Asinius Pollio triumphavit, qui in meridionali parte incolunt.]]
 
Anno 42 et [[41 a.C.n.]] in [[Gallia Cisalpina]] (quae [[provincia]] Marco Antonio, prima inter [[Triumviratus|triumviros]] partitione, obvenerat), agros veteranis [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] ac [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] divisit . Tum [[Vergilius|Vergilio]] ob litterarum amorem praedia sua servavit ; ob quae beneficia gratus poeta Asinio quartam et octavam [[Bucolica|eclogas]] dedicavit. Cum autem post victoriam [[Triumviratus|triumvirorum]] apud [[Philippi|Philippos]] dissensiones inter victores ortae essent, quae paene in apertum bellum evaserunt, Pollio in fide quidem Antonii copias suas retinuit<ref>Ita legiones ab Octaviano in Hispaniam missas a transitu Alpîum arcebat ([[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. V,80) vel [[Lucius Antonius|Lucio Antonio]] [[Perusinum bellum|Perusii obsesso]] auxilio -prudenter quidem- venit (''ibid''. 130-131 et 141).</ref>, sed maxime hoc impense egit, ut [[Octavianus|Octavianum]] [[Marcus Antonius|Marco Antonio]] reconciliaret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,272</ref> : quod postquam effecit ("[[Pax Brundisina]]" autumno anni [[40 a.C.n.]]), [[consul]]atus per breve tempus, usque ad finem anni, ei delatus est. Anno sequenti [[Illyricum]] [[proconsul]] rexit et gentem Parthinorum ibi devicit, de quibus mense Octobri anni [[39 a.C.n.]] Romae [[Triumphus|triumphum]] egit<ref>[[Cassius Dio]] XLVIII,41.7.</ref>.
 
Tum longe a discordiis civilibus recessit nec [[Actiaca Pugna|bello Actiaco]] ullo modo interesse passus est, etsi ab ambobus partibus sollicitatus. Reliqua aetate sua velut artium et litteratorum hominum patronus fuit. Itaque cum [[Augustus]] principes civitatis ad Urbem Romam ornandam exemplo suo imitando hortaretur, Asinius Pollio [[Atrium Libertatis]] magno sumptu restituit, ubi [[bibliotheca]]m publicam primus Romanorum condidit<ref>[[Ovidius]], ''Tristia'' III,1,71-72.</ref> et pulcherrima signa optimorum artificum Graecorum collegit ac populo exhibuit. Orationes etiam nonnumquam, clientium suorum defendendorum causa, apud iudices habuit quas postea edidit.
 
== De scriptis eius ==
Prima iuventute Asinius Pollio eosdem circulos litteratos frequentasse atque poeta [[Catullus]] videtur, postea vero recitationum consuetudinem instituisse, quae diu viguit sub [[Imperatores Romani|Imperatoribus]] Romanis. Amicos ad novissimum opus ab ipso audiendum auctor invitabat. Illae recitationes velut eventa litterarum Reipublicae erant.
 
Multa quidem scripsit omni genere, sed nisi brevia excerpta a posterioribus scriptoribus tradita et tres epistulae ad [[Cicero]]nem missae, nihil ad nos pervenit.
* '''[[Historiae (Asinius Pollio)|Historias]]''' discordiarum civilium conscripsit, res gestas a primo [[Triumviratus|triumviratu]] (unde [[Sallustius]] cessaverat) usque ad annum [[42 a.C.n.]] comprehendens. Cum Asinius saepe ipse res vidisset quas narrabat, hac historia multi auctores ut fonte usi sunt, inter quos [[Appianus Alexandrinus]], [[Suetonius]], [[Dio Cassius]], [[Plutarchus]] memorandi. An "sine ira et studio" historicus fuerit, dubitari licet, cum in rebus ipsis constantissimum [[Gaius Iulius Caesar|Caesarianum]] semper se praestitisset. Etiamsi sub [[Octavianus|Augusto]], non modo non assentator principis fuisse, sed etiam veterem libertatem saepe retinuisse a multis auctoribus traditus est.
* '''Orationes''' nonnullas etiam edidit, e quibus saepissime a [[Quintilianus|Quintiliano]] (necnon a [[Tacitus|Tacito]]) citantur libri ''Pro heredibus Urbiniae'' inscripti ; quae oratio mediis Augusti temporibus habita est.<ref>''Pro Lamia'' quoque orationem scripsit ubi in Ciceronis memoriam vehementer invectus est.</ref> Genus orandi valde dissimile [[Cicero]]nis elegit : nam, ut multi illa aetate, Atticos oratores aemulari cupiebat. Itaque plus quam semel "diligentiam" Pollionis [[Quintilianus]] laudavit, id est accuratam subtilitatem.
* '''Tragoedias''' aliaque carmina a se inventa, amicis accersitis, publice recitabat.
* De [[grammatica]] quoque et ratione scribendi nonnulla, fortasse etiam commentarios ad [[Vergilius|Vergilii]] opera (si de hoc Asinio agitur, dubitant enim periti homines). Genus certe dicendi ipsius Pollionis a [[Lucius Annaeus Seneca minor|Seneca]] "salebrosum et exsiliens" dicitur : nihilominus ei secundum locum post [[Cicero]]nem et ante [[Titus Livius|Titum Livium]] tribuit.
 
Pollionis iudicia acerba de ceteris auctoribus memoriae tradita sunt. [[Cicero]]nis praesertim gloriam odio suo persecutus est : itaque "infestissimus famae [[Cicero]]nis" a Seneca patre iure dictus est. Apud [[Titus Livius|Titum Livium]] "[[Patavinitas|Patavinitatem]]" (nam [[Patavium (urbs)|Patavii]] natus erat) reprehendebat, apud [[Sallustius|Sallustium]] verborum obsoletorum atque exquisitorum adfectationem. [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] saepe non vera in Commentariis scripsisse adfirmabat (quod quidem iudicium aequum hodie videri potest). Aetas iniurias Pollionis vindicavit : nam scriptores ab eo reprehensos hodieque legere possumus, quae ipse scripsit deperdita sunt.
 
== Notae ==
<references />
{{div col|2}}
<div class="references-small"><references /></div>
{{div col end}}
 
== Fontes ==
* [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], libro secundo ''Bellorum civilium'' 40, 45-46, 82 necnon libro tertio 190, 304, 331-332, 399 et libro quarto 46, 352 et libro quinto 80, 121-141, 208-212.
* [[Catullus]] ''Carmen'' XII.
* [[Cicero]], libro decimo ''Epistularum ad familiares'' ep. 31-33 (ab ipso Pollione scriptae) necnon libro undecimo ep. 9.
* [[Dio Cassius]] libro XLV ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'' cap. 10.
* [[Florus]], libro secundo ''Epitomae rerum Romanarum'', capite vicesimo quinto.
* [[Aulus Gellius]], libro decimo ''Noctium Atticarum'' cap. 26
* [[Horatius]], libro secundo ''Carminum'', carmen primum.
** libro primo ''Sermonum'', 10,42.
* [[Plinius Maior]], libro VII [[Naturalis historia (Plinius)|Historiae Naturalis]] capitulo 115 et libro XXXV cap. 10 necnon libro XXXVI cap. 23-24 et 33.
* [[Quintilianus]], libro primo de ''Institutione oratoria'' capitibus 5,6,8 necnon libro quarto cap.1 et libro septimo cap.2 et libro nono cap.2 et 4 et libro decimo cap.1 et 2 et libro duodecimo cap. 1,6,10,11.
* [[Seneca maior]], libro secundo ''Controversiarum'' III,13 et 19 necnon V,10 et 19 ; libro quarto in Praefatione et passim ; libro septimo IV,3 et 7 etc.
** ''Suasoria'' VI,15,24-27.
* [[Lucius Annaeus Seneca minor|Seneca minor]], ''[[Epistulae morales ad Lucilium]],'' ep. 100.
* [[Suetonius]], [[De vita Caesarum]], in ''Vita Divi Iuli'' capitulis 30,55,56, ''Divus Augustus'' cap. 29 et 43, ''Divus Claudius'' cap. 13.
** ''De grammaticis'' cap. 10.
* [[Tacitus]], [[Annales (Tacitus)|Annales]] IV,34.
** [[Dialogus de oratoribus]] 21,25,34 et 38
* [[Titus Livius]] ''Periocha'' 120.
* [[Velleius Paterculus]], libro secundo ''Historiae Romanae'' capitibus 53,63,73,76 et 86.
* [[Vergilius]], [[Eclogae]] III (v. 84-90), IV et VIII.
 
== Lege etiam (si placet) ==
=== Anglice ===
* Susan Lutton, ''Asinius Pollio'', 2012 [http://research-repository.uwa.edu.au/en/publications/asinius-pollio(eca560e6-0bbb-4937-bdab-446c6a2cb1c1)/export.html Hic legere potes]
=== Francogallice ===
* Iacobus André: ''La vie et l'œuvre d'Asinius Pollion''. Paris, Klincksieck, 1949
* Henricus Bardon: ''La Littérature latine inconnue. Tome II, l'époque impériale''. Paris, Klincksieck, 1956.
* Marie-Claire Ferriès, ''Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre''. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 335-340
 
=== Italiane ===
* Aemilius Gabba, 'Note sulla polemica anticiceroniana di Asinio Pollione' ''RSI'' 1957(69) : 317-339.
* Giuseppe Zecchini, 'C.Asinio Pollione. dall'attività politica alla riflessione storiografica' in ''Aufstieg und Niedergang der roemischen Welt'' 1982, II,30,2 : 1265-1296. ISBN 31100869993-11-008699-9
 
=== Latine ===
Line 69 ⟶ 67:
 
=== Theodisce ===
* ''[[Der Neue Pauly]]'', Bd 2, 1997 : sub lemmate.
 
{{DEFAULTSORT:Asinius Pollio, Gaius}}