Quantum redactiones paginae "Allegoria" differant

Content deleted Content added
de similitudine
de notionibus
Linea 5:
 
== Donatus, de tropis ==
''Allegoria est tropus, quo aliud significatur quam dicitur, ut et iam tempus equum fumantia solvere colla, hoc est `carmen finire'. Huius species multae sunt, ex quibus eminent septem: [[ironia]], antiphrasis, [[aenigma]], charientismos, paroemia, sarcasmos, astismos.''
:''a. Ironia est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus et cetera. Hanc nisi gravitas pronuntiationis adiuverit, confiteri videbitur quod negare contendit.''
:''b. Antiphrasis est unius verbi ironia. ut [bellum lucus el Parcae] bellum, hoc est minime bellum, et lucus eo quod non luceat, et Parcae eo quod nulli parcant.''