Quantum redactiones paginae "Marcus Caelius Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
==De cursu honorum==
*63 a.C.n. Adulescentulus familiaris [[Lucius Sergius Catilina|Catilinae]] tempore [[Coniuratio Catilinae|coniurationis]] fuit<ref>''[[Pro Caelio]]'' 10-14.</ref>.
*60 a.C.n. [[Gaius Antonius Hybrida|Gaium Antonium Hybridam]], virum [[Consularis|consularem]], e [[Macedonia (provincia Romana)|provincia Macedonia]] reducem de[[Maiestas vi(ius constitutionale)|maiestatis]] et repetundarum accusavit. Orationis quam tunc habuit (discipulus Ciceronis fuerat) fragmentum apud [[Quintilianus|Quintilianum]]<ref>''Inst. Or.'' IV.2.123.</ref> nobis servatur. Antonius, quamquam patronus ei ipse [[Cicero]] aderat, damnatus est.
*56 a.C.n. Ipse Caelius quod ab [[Aegyptus|Aegyptiorum]] rege [[Ptolemaeus XII (rex Aegypti)|Ptolemaeo XII]] corruptus legatos [[Alexandria|Alexandrinorum]] vexasset et Dionis, ducis eorum, neci interfuisset de vi accusatus est ; item [[Clodia (Metelli uxor)|Clodiam]], [[Publius Clodius Pulcher|Clodi Pulchri]] sororem veneno temptasse dicebatur. Tum Cicero eum defendebat et absolutionem eius impetravit, Pompeio occulte adiuvante. Oratio tunc a Cicerone ''[[Pro Caelio]]'' habita servata est.
*52 a.C.n. [[Tribunus plebis]], [[Titus Annius Milo|Tito Miloni]] opem ferebat<ref>''[[Pro Milone]]'' 91.</ref>.