Quantum redactiones paginae "Antiphon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
== Opera <ref>Tituli et argumenta ab editione Didot dempta</ref> ==
* Φαρμακείας κατὰ τῆς μητρυιᾶς (Necis veneficio patratae accusatio in novercam)
::: Philoneus quidam, concubina utens, patris huius oratoris amicus erat. Hic, concubinae redarguens, ei minatus erat in lupanar traducturum. Pater oratoris, uxore mortua, novercam filio superinduxit. Quae cum scorto familiaritate contracta (erant enim vicinae), et, quia non admodum a marito diligebatur, utrique propositum est veneno viros tollere. Cum itaque dies festus esset, ipsae ad rem paratae, iamque viri communiter libarent (amici enim erant), ambobus venenum in poculo propinant. Philoneus, qui plus hauserat, statim enectus est; pater autem oratoris huius minus hauriens in morbum incidit, ex eoque mortuus est. Quocirca filius novercam veneficii accusat. Hoc argumentum est. Causae status, conjecturalis; nam <ref>"iudicium vero quia" (ed. Didot)</ref> servos ad torquendum dare noluit.
* Κατηγορία φόνου ἀπαράσημος (Tetralogia I: Accusatio caedis in incertum auctorem)
::'''Argumenta'''