Quantum redactiones paginae "Lingua" differant

Content deleted Content added
de lingua publica et sermine patrio
de origine linguae et ceretis notionibus
Linea 16:
Quaestiones de philosophia linguae (an verba peritias adsimulare possint, exempli gratia) a talibus [[philosophia|philosophis]] sicut [[Gorgias|Gorgia]] et [[Plato]]ni in [[Graecia Antiqua]] disputatae sunt. Disputatores quidam, sicut [[Ioannes Iacobus Russavius|Russavius]], animi ex motibus, atque alii, sicut [[Immanuel Kantius|Kantius]], solum ex cogitatione rationali linguam exortam esse argumentati sunt. Philosophi vicensimi saeculi, ut [[Ludovicus Wittgenstein|Wittgenstein]], postulaverunt ipsam philosophiam vero linguae studium esse. Inter claros huius scientiae sunt [[Ferdinandus de Saussure]] et [[Noam Chomsky]]. 
 
Aestimationes numeri linguarum in mundo inter 5 000 et 7 000 variantur. Quaelibet aestimatio certa tamen, ex distinctione inter linguas [[dialectos]]que aliquantulum arbitrario pendet. Linguae naturales sunt, quas aut loqui aut designare homines possint; quaelibet attamen lingua potest in secundaria media inscribi stimulis [[Auditus|auditoriis]], [[Visus|visualibus]] aut [[Tactus|tactilibus]] utendo - exempli gratia in scripturis graphica et braille aut in sibillatione. Hoc datur, quia lingua humana ex modalitate non pendet. Secundum quas perspectivas [[philosophia linguae|philosophicas de linguae]] definitione significationeque utaris, “lingua”, ut conceptus generalis, aut ad habilitatem cognitivam communicationis[[communicatio]]nis systemata multiplicia discendi atque utendi, aut ad descriptionem ordinum et regularum haec systemata conficientium aut ad descriptionem enuntiationum secundum has regulas eductarum referri potest. Linguae omnes ex processu semioseos ad signa significationibus unicis convertenda pendent. Linguae oris et signorum continent et systema [[phonologia|phonologicum]], quod gubernet, quemadmodum symbola formarent sequelas - sive verba sive morphemata -, et systema [[Syntaxis|syntacticum]], quod gubernet quemadmodum verba atque morphemata combinarentur ad sententias enuntiationesque formandas.
 
Lingua humana proprietates "productionis", "recursionis" et "distantiae" habet et pendet penitus ex conventione sociali et disciplina. Aedificium multiplex suum ampliorem spectrum expressionum quam ullum systema adhuc cognitum animalium communicationis praestat. Cogitatur linguam adortam esse, cum homines recentes inciperunt systemata communicationis primitivae gradatim mutare, facultatem adepti theoriae alium mentium formandae atque intentionis impertitae. Hoc incrementum nonnumquam cogitatur concidisse cum incremento voluminis cerebri, atque multi linguisti aedificia linguae credunt evoluisse ad functiones communes socialesque speciales efficiendas. Lingua multis locis cerebri humani inest, sed praecipue in locis Broca et Wernicke. Homines linguam adipiscuntur per contactum socialem in pueritia praematura, et liberi generaliter facunde loquuntur post tres annos. Usus linguae profunde implicata cum cultu humano est. Ultra usus suos stricte communes, linguae etiam multos usus sociales culturalesque habet, ut medium identitatem stratumque significandi et partem hospitii ludens.
Linea 28:
*[[Lingua programmandi]]
*[[Linguistica anthropologica]]
*[[Origo linguae]]
*[[Rectitudo politica]]
*[[Psycholinguistica]]