Quantum redactiones paginae "Apium graveolens" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 14:
| binomial_authority = [[Carolus Linnaeus|L.]]
}}
'''''Apium graveolens''''' [[Carolus Linnaeus|Linnaei]], "apium hortense" etiam nuncupandum,<ref>Nomen "apium hortense" quoad scimus nullo fonte classico et Latino invenitur, sed [[Dioscorides]] procul dubio σελίνῳ κηπαίῳ ("apio hortensi"), 3.64, herbam nostram significat. Exstat autem nomen alternum biologicum [[petroselinum|petroselini]] "''Apium hortense'' (Hoffman) Krause," cui nomen nihil cum appellatione Dioscoridis: confectum enim est ex [[basionymum|basionymo]] "''Petroselinum hortense'' Hoffman."</ref> est esculenta [[Apiceae|Apiacearum]] [[herba]] biennalis, quae originem ex [[litus|litoreis]] [[Europa]]e septentrionalis occidentalique agris, praesertim in fossis et [[palus|paludibus]] [[aqua salsa|salsis]] ducit. [[Altitudo|Altitudinem]] unius metri attingere potest, [[folium|foliis]] pinnatis bipinnatisve, foliolisque rhombicis 3–6 cm longis, 2–4 cm latis. [[Flos|Flores]] sunt albi, 2–3 mm lati, [[umbella (botanica)|umbellis]] densis et composites prolatis. [[Semen|Semina]] sunt lata, ovoidia globosave, 1.502 mm. Exstat etiam culti varietas, subspeciesve nomine ''Apium graveolens repens,'' quae pro [[radix (botanica)|radice]] tumida et esculenta colitur.
 
== Apia alia ==